라틴어 문장 검색

Vilium namque consortio amatoris iuncta persona sui ipsius contemptum parit amanti.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 1장: 얻어진 사랑은 어떻게 관리되나 1:25)
Palatii vero custos multam incitatus ad iram exigua Britonis statura contempta, tanta aÎneam clavam ferocitate vibravit quod Britonis clipeus vi penitus est concussionis attritus, atque Brito fuit magno timore perterritus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 16:5)
Cernas ergo, Gualteri, et acuto mentis disquiras ingenio, quanto sit praeferendus honore, qui coelesti rege contempto eiusque neglecto mandato pro mulierculae cuiusdam affectu antiqui hostis non veretur se vinculis alligare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 2:7)
Nec quidem unquam adduci possem, ut poema patrio sermone conscriptum oculis tuis subjicerem, qui ab istis conatibus caeteros omnes scribendo non minus deterres, quam favendo excitaveris.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 6:7)
Ex re uulgata contemptus nausea surgit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 6:8)
Gloria supplantat Murmur, Conuicia Laudes, Contemptum predatur Honor, Contagia Virtus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:14)
Sic ergo animum tuum conprimas ac refrenes, ut tuo statu bonisque aDeo tibi prestitis contemptus permaneas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 47:19)
et quamvis expolita sit, si indecenterdicatur, contemptum irrisionemque mereatur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 87:5)
nam malefactores occiduntur, et alii taliter deterrentur, quod de cetero similia facere non præsumant.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 227:18)
Quibus contemptis eum penitussprevit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 101:8)
Iuvenis cum se sic contemptum sentiret, dolens adeo efficiturut nimio infirmitatis onere gravaretur.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 101:9)
Qui cum venisset ob haec festinatis itineribus Antiochiam, praestrictis palatii ianuis, contempto Caesare quem videri decuerat, ad praetorium cum pompa sollemni perrexit, morbosque diu causatus, nec regiam introiit, nec processit in publicum, sed abditus multa in eius moliebatur exitium, addens quaedam relationibus supervacua, quas subinde mittebat ad principem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 9:1)
Inter praecipua enim, quae eorum quisque studio possederat vel ingenio, aut rapax aut feritate contemptior fuit, aut propensior ad laedendum, vel regentibus nimium blandus, aut potentiae fastu superbior;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 8:3)
Inter quae Iulianus apud Parisios hibernis locatis, summa coeptorum quorsum evaderet pertimescens haeserat anxius, numquam assensurum Constantium factis multa volvendo considerans, apud quem sordebat ut infimus et contemptus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 2:1)
Imperator a Ctesiphontis obsidione deterritus, cunctas naves suas temere iubet exuri, et a flumine recedit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 7장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION