라틴어 문장 검색

atque etiam ut facilis et expedita sit laborum nostrorum continuatio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:15)
imo et plurima climata et zonae, in quibus populi infiniti spirant et degunt, tanquam inhabitabiles ab illis pronuntiata sint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 159:9)
5. Sit Motus Quintus, Motus Continuationis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 446:1)
Intelligimus autem non continuationis simplicis et primariae, cum corpore aliquo altero (nam ille est Motus Nexus);
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 446:2)
sed continuationis sui, in corpore certo.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 446:3)
eo usque dominatur motus continuationis super motum tensurae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 471:9)
quod si ulterior fuerit tensura, rumpitur corium, et succumbit motus continuationis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 471:10)
eo usque dominatur motus congregationis majoris super motum continuationis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 471:12)
quod si minor fuerit rima, succumbit, et vincit motus continuationis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 471:13)
Itaque exquirendum, sub quibus climatibus, et in qua tellure, et ad quam profunditatem metalla singula generentur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 492:3)
Intuentur siquidem eos non tantum ut continuationem speciei suae, sed ut rerum a se gestarum haeres, ideoque ut liberos et creaturas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:10)
Salis nigri confectio per calorem solis, si clima ferat, digna res est quae tentetur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:31)
He vero quas enumeraverimus plantae climati Londinensi conveniunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 2:12)
Attamen oriens et occidens coeli climata non determinant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 6:6)
Unde manifestum est tractum mundi septentrionalem natura ipsa magis esse bellicosum, sive hoc ascribi possit huius hemispherii stellis, sive amplitudini continentium ad partes septentrionales, cum partes australes (quantum adhuc innotuit) maria fere occupant, sive (id quod manifestissimum est) frigoribus climatis borealis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 6:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION