라틴어 문장 검색

Hoc autem fit cum de libero assensu partium, non odio, non amore, sed solo zelo iustitie, per virium tam animi quam corporis mutuam collisionem divinum iudicium postulatur:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 30:6)
quam quidem collisionem, quia primitus unius ad unum fuit ipsa inventa, 'duellum' appellamus. 3.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 30:7)
multum ille 'multille' conlisio est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 35)
e nubibus secundum physicos qui dicunt conlisione nubium fulmen creari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4214)
nisi forte synizesis fiat in fine, id est vocalium collisio, ut est nec cura peculi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3323)
et ignes scilicet ex nubium conlisione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7436)
nam omnium rerum conlisio ignem creat, ut in lapidibus cernimus, vel attritu rotarum, vel in silvis arborum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7437)
multi 'in somniis' dicunt, ut sit conlisio, quomodo 'peculi' pro 'peculii'. multi 'in somniis' legunt et posterioribus iungunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1513)
aeris in campis conlisionem fecit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8871)
nam re vera prior est conlisio nubium, unde ignis emicat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4315)
tum durare solum et discludere nerea ponto ca- nebat etiam quemadmodum se durare coeperit solum et mixtam sibi ante aquam sua contractione discludere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 351)
Digitorum enim contractio facilis facilisque porrectio propter molles commissuras et artus nullo in motu laborat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 150:2)
Ex oculorum optutu, superciliorum aut remissione aut contractione, ex maestitia, ex hilaritate, ex risu, ex locutione, ex reticentia, ex contentione vocis, ex summissione, ex ceteris similibus facile iudicabimus, quid eorum apte fiat, quid ab officio naturaque discrepet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 188:2)
At in eis si paulum modo offensum est, ut aut contractione brevius fieret aut productione longius, theatra tota reclamant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 196:3)
obscurum autem aut longitudine aut contractione orationis aut ambiguitate aut inflexione atque immutatione verborum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION