라틴어 문장 검색

Conversi post haec per omne tempus noctis (ut aestivae) non longum, ad vulnerum curas, artesque medendi gentiles, reddita luce in varias consiliorum vias diducebantur, quorsum tenderent ambigentes, multisque dictatis et controversis, occupare statuunt Perinthum, exinde vicinas urbes divitiarum refertas, docentibus omnia perfugis, etiam domorum nedum urbium interna noscentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 16장 1:1)
Si aut de vetere, inquam, iure et recepto aut controverso et ambiguo aut novo et constituto discendum esset, issem plane sciscitatum ad istos quos dicis;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 4:1)
Argumenta autem censebat aut probabilia esse debere aut perspicua et minime controversa, idque apodixin vocari dicebat, cum ea quae dubia aut obscura sunt, per ea quae ambigua non sunt inlustrantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, V 6:1)
Liquido cernebat regis Galli ambitionem eo ferri, ut ducatu eo potiretur, sed res prorsus mirabilis ei visa est Gallum in familiam suam introducere velle nuptias controversas et litigiosas, praesertim cum talem haberet successorem.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 22:8)
qui per intermedia tempora scientias potius contriverunt numerosis tractatibus, quam pondus earum auxerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 173:11)
Spatium intermedium esse debet pingui et frumcntario solo sexagenum pedum in alteram partem, atque in alteram quadragenum:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 7:2)
Et licet trisillabo carmine atque endecasillabo et omnibus intermediis cantores latii usi sint, pentasillabum et eptasillabum et endecasillabum in usu frequentiori habentur, et post hec trisillabum ante alia.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 57:3)
Cibus autem simplex non habet controversam moram, dum simul in simplicem sucum vertitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 29:1)
Haec sunt quasi controversa iura Stoicorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 116:5)
licet igitur impune oratori omnem hanc partem iuris non controversi ignorare, quae pars sine dubio multo maxima est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 241:6)
tantum sat est intellegi, id sumere istos pro certo, quod dubium controversumque sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 154:13)
tantum sat est intellegi, id sumere istos pro certo, quod dubium controversumque sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 154:14)
Ergo, per Lemma I, figura inscripta & circumscripta & multo magis figura curvilinea intermedia fiunt ultimo aequales. Q. E. D.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. I. De Methodo Rationum primarum & ultimarum, cujus ope sequentia demonstrantur. 7:3)
rectae Ab, Ad arcus intermedius Ab coincident, & propterea aequales erunt.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. I. De Methodo Rationum primarum & ultimarum, cujus ope sequentia demonstrantur. 28:5)
Unde & hisce semper proportionales rectae AB, AD, & arcus intermedius AB rationem ultimam habebunt aequalitatis. Q. E. D.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. I. De Methodo Rationum primarum & ultimarum, cujus ope sequentia demonstrantur. 28:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION