라틴어 문장 검색

saucium ac repugnantem adorti Clodianus cornicularius et Maximus Partheni libertus et Satur decurio cubiculariorum et quidam e gladiatorio ludo uulneribus septem contrucidarunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 17장 2:1)
Rara tibi curva craticula sudet ofella;
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CCXXI Craticula cum veribus1)
in craticula enim argentea cochleas attulit et tremula taeterrimaque voce cantavit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 70:15)
Colitur autem non taurorum opimis corporibus contrucidatis nec auro argentoque suspenso nec in thensauros stipe infusa, sed pia et recta voluntate.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 5:5)
legiones duas, quod crudele est, post victoriam, quod nefas, post fidem in angulo congestas contrucidavit et proscriptionem commentus est, di magni, ut, qui civem Romanum occidisset, impunitatem, pecuniam, tantum non civicam acciperet !
(세네카, 행복론, Liber V 94:2)
Descenderit licet e dictatura sua et se togae reddiderit, quis tamen umquam tyrannus tam avide humanum sanguinem bibit quam ille, qui septem milia civium Romanorum contrucidari iussit et, cum in vicino ad aedem Bellonae sedens exaudisset conclamationem tot milium sub gladio gementium, exterrito senatu :
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 74:1)
quid, si tibi libuerit relictis in quos ira viritim exarsit aspicere caesas gladio contiones et plebem immisso milite contrucidatam et in perniciem promiscuam totos populos capitis damnatos tamquam aut curam nostram deserentibus aut auctoritatem contemnentibus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 12:2)
Fuerunt et tomacula super craticulam argenteam ferventia posita, et infra craticulam Syriaca pruna cum granis Punici mali.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 31:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION