라틴어 문장 검색

si aquae scilicet illae contrudantur et compellantur aliunde, quemadmodum fit in fluviis, qui fluunt et refluunt ad utrumque littus horis iisdem, cum tamen iste motus liquido sit motus in progressu, nempe aquarum ingredientium ostia fluminum ex mari.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 346:10)
Quare illud eveniebat, ut si globulus ille esset minusculus (pro ratione concavi), reciperet se aer in locum minorem, et contruderetur solum, non extruderetur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 423:5)
Hortum enim insalubrem reddunt et scatentem muscis, ranis, et similibus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 6:4)
Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit flumine et in rapidas amnis despeximus undas, stantis equi corpus transversum ferre videtur vis et in adversum flumen contrudere raptim, et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri et fluere adsimili nobis ratione videntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 15:2)
Principio somnus fit ubi est distracta per artus vis animae partimque foras eiecta recessit et partim contrusa magis concessit in altum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 30:3)
hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum compressitque locum cogens, expressa profundunt semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 7:4)
nam vis venti contrudit et ipsa copia nimborum turba maiore coacta urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 17:6)
scilicet, ad mediam regionem eiecta diei cum convenerunt, ibi ad altos denique montis contrusae nubes coguntur vique premuntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 23:12)
Praeterea iam pastor et armentarius omnis et robustus item curvi moderator aratri languebat, penitusque casa contrusa iacebant corpora paupertate et morbo dedita morti.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 41:1)
cumque Sabini per portam patentem irrupturi essent, fertur ex aede Iani per hanc portam magnam vim torrentium undis scatentibus erupisse, multasque perduellium catervas aut exustas ferventi aqua aut devoratas rapida voragine deperisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 18:2)
sic et Europe niveum doloso credidit tauro latus et scatentem beluis pontum mediasque fraudes palluit audax.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 278)
Ubicumque scatebunt aquarum calentium venae, ibi nova deversoria luxuriae excitabuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 21:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION