라틴어 문장 검색

alterum in sustentatione hospitalis languidorum caeterorumque invalidorum;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 118:2)
Nam utait Salomon, "Qui delicate a pueritia nutrit servum suum, postea illumsentiet contumacem."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 107:7)
Et non solum contumacem sentiet illum, sed eciam vilem,ita quod nullum poterit tollerare laborem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 107:8)
ut non opprimantur tentamentis malitiae, nec tamquam invalidi succumbant:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 2:6)
Altiore autem sensu illud significatur, quod qui terrenas diligit voluptates, eas sequitur, et putat his se posse ad Dei gratiam pervenire, et regnum coeleste hujusmodi erroribus deferendum, is adversum coelestia contumaci praeliatur affectu.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 4:1)
Hocque solo contumaciter dicto, subiratus abscessit, nec in conspectum eius postea venit, saepius arcessitus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 10:2)
Montius nos inusitato quodam et novo, ut rebelles et maiestati recalcitrantes Augustae, per haec quae strepit incusat, iratus nimirum, quod contumacem praefectum, quid rerum ordo postulat ignorare dissimulantem, formidine tenus iusserim custodiri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 13:1)
Agens itaque negotiosam hiemem apud oppidum ante dictum, inter rumores, qui volitabant assidui, comperit Augustuduni civitatis antiquae muros spatiosi quidem ambitus sed carie vetustatis invalidos, barbarorum impetu repentino insessos, torpente praesentium militum manu, veteranos concursatione pervigili defendisse, ut solet abrupta saepe discrimina salutis ultima desperatio propulsare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 2장 1:1)
Multis igitur cum stupore visis horrendo, imperator de fama querebatur, ut invalida vel maligna, quod augens omnia semper in maius, erga haec explicanda quae Romae sunt obsolescit, deliberansque diu quid ibi ageret, urbis addere statuit ornamentis, ut in maximo circo erigeret obeliscum, cuius originem formamque loco competenti monstrabo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 17:1)
Extemplo igitur equites citi mittuntur ad Cassianum, Mesopotamiae ducem, rectoremque provinciae tune Euphronium, compulsuri agrestes cum familiis et pecoribus universis ad tutiora transire, et agiliter deseri Carras, oppidum invalidis circumdatum muris;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 7장 3:1)
Perstrinxit tamen suspicio vana quaedam episcopum (ut opinor), licet asseveratione vulgata multorum, quod clandestine colloquio Saporem docuerat, quae moenium appeteret membra, ut fragilia intrinsecus et invalida.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 9:1)
Quocirca in eos deinceps saeviens ut obtrectatores et contumaces volumen composuit invectivum, quod Antiochense vel Misopogonem appellavit, probra civitatis infensa mente dinumerans, addensque veritati complura:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 14장 2:2)
Et si emissa lentius arcu invalido, - ictu enim rapidiore exstinguitur, - haeserit usquam, tenaciter cremat, aquisque conspersa acriores excitat aestus incendiorum, nec remedio ullo quam superiacto pulvere consopitur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장 15:1)
Alia postridie castra ob muros invalidos derelicta, praetereuntur incensa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 2:3)
Horum portioni primae Charietto, per utramque Germaniam comes, occursurus cum milite egreditur ad bella ineunda promptissimo, adscito in societatem laboris Severiano itidem comite, invalido et longaevo, qui apud Cabillona Divitensibus praesidebat et Tungricanis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 1장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION