라틴어 문장 검색

in secunda debet esse imago quae relationem aliquam habeat sive convenientiam ad illa loca certa;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:15)
[1] Opiniones meas aggressus est vir doctissimus Mauritius Cantor [2] meque inpulit, ut, quae minus recte de Boetii arte ratiocinandi et computandi statuerat, refellere conarer argmentis quam maxime certis.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 1:3)
et superquadripartienti subauditur superquadripartiens quintas, et ad eundem modum in ceteris uno semper adiecto super habitas partes subauditio facienda est, ut eorum germana convenientiaque his nomina haec sint:
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De tertia inaequalitatis specie, quae dicitur superpartiens deque eius speciebus earumque generationibus. 7:3)
Hinc igitur si quis ad alias inaequalitatis species animum tendat, eandem convenientiam intitubanter inveniet.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum ad aequalitatem omnis inaequalitas reducatur 5:1)
Et de ceteris quidem multiplicibus eandem convenientiam pernotabis.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De inveniendo in unoquoque numero quot numeros eiusdem proportionis possit praecedere eorumque descriptio descriptionisque expositio. 16:2)
Non ergo inutiliter neque inprovide, qui de hoc mundo deque hac communi rerum natura ratiocinabantur, hanc primum totius mundi substantiae divisionem fecerunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod omnia ex eiusdem natura et alterius natura consistant idque in numeris primum videri 1:9)
Sin vero secundum tetragonum primo parte altera longiori compares et tertium secundo et quartum tertio et quintum quarto, easdem rursus proportiones effici pernotabis, quas in superiore forma descripsimus, sed hic differentiae ab unitate non inchoant, sed a binario numero in infinitum per eosdem calculos progrediuntur, eritque secundus primis duplu, tertius secundi sesqualter, quartus tertii sesquitertius, secundum eandem convenientiam, quae superius demonstrata est.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Ex eiusdem atque alterius numeri natura qui sunt quadratus et parte altera longior, omnes proportionum habitudines constare 8:1)
Similiter ratiocinari de honoribus, gloria, uoluptatibus licet;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 2:8)
— Cum deus, inquit, omnia bonitatis clauo gubernare iure credatur eademque omnia, sicuti docui, ad bonum naturali intentione festinent, num dubitari potest quin uoluntaria regantur seque ad disponentis nutum ueluti conuenientia contemperataque rectori sponte conuertant?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 2:19)
Similia de prouidentia futurisque rebus ratiocinari patet.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 4:1)
in huius modi igitur lite nos, quibus tam ratiocinandi quam imaginandi etiam sentiendique uis inest, nonne rationis potius causam probaremus?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IX 2:5)
Ex talibus enim ratiocinatur naturalis.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 12 89:12)
At venter ei, qui a periculo tutus est, reddit mollia, figurata, eodem fere tempore, quo secunda valetudine adsuevit, modo convenientia iis, quae adsumuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 3장11)
Alvus in hac valetudine ea tuta est, quae cotidie, quae coacta, quae convenientia iis, quae adsumuntur, reddit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장16)
At uenter ei, qui a periculo tutus est, reddit mollia, figurata, eodem fere tempore, quo secunda ualetudine adsueuit, modo conuenientia iis, quae adsumuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 3장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION