라틴어 문장 검색

servus unus exulum, pro transfuga intromissus in urbem, conventis paucis initium conloquendi de tali re fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 345:1)
his ita incohatis refectisque quae quassata erant muri, dispositisque praesidiis ad custodiam urbis, Tarraconem est profectus, a multis legationibus protinus in via aditus, quas partim dato responso ex itinere dimisit, partim distulit Tarraconem, quo omnibus novis veteribusque sociis edixerat conventum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 724:1)
Scipio quamquam magno momento rerum in Africa gerendarum magnaque spe destitutus erat, legatis propere, priusquam res volgaretur, remissis in Africam litteras dat ad regem, quibus etiam atque etiam monet eum ne iura hospitii secum neu cum populo Romano initae societatis neu fas, fidem, dexteras, deos testes atque arbitros conventorum fallat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 332:1)
quibus conventis cum rursus peterent ut sibi quos vellent ex iis redimendi potestas fieret, iussi nomina edere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 582:1)
eo mature conventum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 467:1)
nec enim temporum modo vitiis ac violentia et licentia regia turbati erant, sed inquieto etiam ingenio gentis, nec comitia nec conventum nec concilium ullum non per seditionem ac tumultum iam inde a principio ad nostram usque aetatem traducentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 583:1)
edit nomina eorum quibus conventis opus esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 681:1)
prius P. Scipione convento, per eum indutias temporis eius, quod petebant, ab consule impetraverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 69:2)
inde in Telmessicum profecti sinum, qui latere uno Cariam altero Lyciam contingit, omisso consilio Patara amplius temptandi Rhodii domum dimissi sunt, Livius praetervectus Asiam in Graeciam transmisit, ut conventis Scipionibus, qui tum circa Thessaliam erant, in Italiam traiceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 185:1)
prius Eumene convento, quem propter vetera certamina aversum maxime a pace credebant esse, et placatiore eo et sua et regis spe invento, tum P. Scipionem et per eum consulem adierunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 512:1)
cum ea nosse probam et antiqui moris feminam respondisset, opus esse sibi ea conventa dixit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 114:1)
legati nonis Iuniis ex Africa redierunt, qui convento prius Masinissa rege Carthaginem ierant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 253:1)
nec Brundisium ante redire quam convento C. Valerio legato, qui circa Chalcidem esse dicebatur, voluit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 185:2)
iussis, qui arguebantur, Amphipoli adesse ipse convento Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 337:1)
nam mihi vicino hoc etiam convento est opus, ut quod mandavi curet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 8116)

SEARCH

MENU NAVIGATION