라틴어 문장 검색

Sed id pomerium pro incrementis reipublicae aliquotiens prolatum est et multos editosque collis circumplexum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIV 3:2)
In eo igitur libro scriptum inveni, cum obpugnaret L. Sulla in terra Attica Piraeum et contra Archelaus regis Mitridati praefectus ex eo oppido propugnaret, turrim ligneam defendendi gratia structam, cum ex omni latere circumplexa igni foret, ardere non quisse, quod alumine ab Archelao oblita fuisset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, I 7:2)
Post haec super terram visa est et inter homines conversata est.
(불가타 성경, 바룩서, 1장38)
Si vero qui ex aequalibus nati sunt multiplices, eos disponamus et secundum haec praecepta vertamus, ita ut converso sint ordine, sesqualter ex duplici procreabitur, sesquitertius ex triplici, sesquiquartus ex quadruplo.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Demonstratio quemadmodum omnis inaequalitas ab aequalitate processerit. 15:2)
Ad te conuersas reduci facis igne reuerti.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVIII 21:1)
Ita Galli tragulis iaculisque oppidum [quod vallo facto] ex hostium cadaveribus sunt circumplexi, oppugnare coeperunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 32:5)
non ita di Getici faxint manesque parentum, ut mea converso relegam vestigia cursu.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:198)
per Siciliam quoque et per Achaiam circumductus ac Lacedaemoniis publice, quod in tutela Claudiorum erant, demandatus, digrediens inde itinere nocturno discrimen uitae adiit flamma repente e siluis undique exorta adeoque omnem comitatum circumplexa, ut Liuiae pars uestis et capilli amburerentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 6장 2:1)
de qua uictoria praesagiis prius quam nuntiis comperit, siquidem ipso quo dimicatum erat die statuam eius Romae insignis aquila circumplexa pinnis clangores laetissimos edidit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 6장 2:2)
Ex quo habetur quod bonitas ordinis partialis non excedit bonitatem totalis ordinis, sed magis e converso. 2.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 6:5)
est enim alter propter hunc, non e converso. 3.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 6:7)
principibus aliis appropinquant per Monarcham et non e converso;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:59)
iudex enim ad iurisdictionem ordinatur, et non e converso;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 10:31)
ergo ipsa est prior suo iudice, qui est Imperator, quia ad ipsam Imperator est ordinatus, et non e converso.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 10:33)
non enim dicimus 'Imperator est Papa', nec e converso.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 11:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION