라틴어 문장 검색

lanugine nondum vernabant vultus nec adhuc per colla fluebant moturae convexa comae;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:110)
Arctoa parat convexa Bootes, australes reserat portas succinctus Orion invitantque novum sidus, pendentque vicissim quas partes velit ipse sequi, quibus esse sodalis dignetur stellis aut qua regione morari.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:68)
omnis in herbas turget humus medioque patent convexa sereno;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:44)
atque utinam per magna sequi convexa liceret!"
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:191)
Senserunt convexa necem tellusque nefandum amolitur onus iam respirantibus astris.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:269)
stelliger Eridanus sinuatis flexibus errans clara Noti convexa rigat gladioque tremendum gurgite sidereo subterluit Oriona.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:70)
namque ideo pluviis turbaverat omnes ante dies lunamque rudem madefecerat Auster, ut tibi servatum scirent convexa serenum.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:228)
quis enim princeps non omnibus egit obsequiis dominum sese patremque vocari, quod tibi continuis resonant convexa diebus?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:98)
caliginem ac tenebras et perpetuam noctem profundo incubantem mari, repletum inmanium beluarum gregibus fretum, inmobiles undas, in quibus emoriens natura defecerit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 4장 20:4)
Reciprocari coepit mare magno tractu aquis in suum fretum recurrentibus reddebatque terras paulo ante profundo salo mersas.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 22:1)
Tunc superum convexa fremunt, atque arduus axis Insonuit, motaque poli compage laborant Extimuit natura chaos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:25)
tunc aethera tendit, Extremique fragor convexa irrupit Olympi, Unde procul nubes, quo nulla tonitrua durant.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 5:11)
Prosiluit busto, semustaque membra relinquens Degeneremque rogum, sequitur convexa Tonantis, Qua niger astriferis connectitur axibus aer, Quaque patet terras inter lunaeque meatus, (Semidei manes habitant, quos ignea virtus Innocuos vita patientes aetheris imi Fecit) et aeternos animam collegit in orbes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:1)
'profundum' autem et sublime dicitur [et profundum mare], ut 'supremum' altum pro supreme Iuppiter, postremum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 584)
in convexo nemorum prooeconomia est ad causam pertinens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3101)

SEARCH

MENU NAVIGATION