라틴어 문장 검색

Et ait illis Iesus: " Numquid possunt convivae nuptiarum lugere, quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt.
예수님께서 그들에게 이르셨다. “혼인 잔치 손님들이 신랑과 함께 있는 동안에 슬퍼할 수야 없지 않으냐? 그러나 그들이 신랑을 빼앗길 날이 올 것이다. 그러면 그들도 단식할 것이다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 9장15)
Et ait illis Iesus: " Numquid possunt convivae nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, ieiunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt ieiunare;
예수님께서 그들에게 이르셨다. “혼인 잔치 손님들이 신랑과 함께 있는 동안에 단식할 수야 없지 않으냐? 신랑이 함께 있는 동안에는 단식할 수 없다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 2장19)
Quibus Iesus ait: " Numquid potestis convivas nuptiarum, dum cum illis est sponsus, facere ieiunare?
예수님께서 그들에게 이르셨다. “혼인 잔치 손님들이 신랑과 함께 있는 동안에 단식을 할 수야 없지 않으냐? (불가타 성경, 루카 복음서, 5장34)
In picturae etenim libro umbratiliter legebatur, quae nuptiarum exsultationis applaudit [0472C] solemnitas, quae in nuptiis melodiae solemnizet suavitas, quae connubiis convivarum arrideat generalitas specialis, quae matrimonia citharae concludat jucunditas generalis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 70:5)
Henricum vero, quia miles et homo suus multis sibi servierat annis et bellorum periculis, convivam et mensae suae socium attitulavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 108:11)
Quem rasum cum pane miscentes, aut cum aqua [0532D] terentes, pro pulmento sumunt, et supra favum mellis gustantibus dulce ac salubre videtur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 74:11)
Nec verearis ne in convivio Ecclesiae aut grati odores tibi, aut dulces cibi, aut diversi potus, aut convivae nobiles desint, aut decentes ministri.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 6:12)
Istius convivae recumbentis annecte te lateri, ac te Deo conjunge;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 6:14)
hanc incertum unde notam Rufinus subsedit, - quo indicante quaedam cognita per Gaudentium, agentem in rebus, consularem Pannoniae tunc Africanum, cum convivis rettulimus interfectum - apparitionis praefecturae praetorianae tum etiam princeps ob devotionem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 8장 3:2)
Namque ut pressius loquar, omnes ea tempestate velut in Cimmeriis tenebris reptabamus, paria convivis Siculi Dionysii pavitantes, qui cum epulis omni tristioribus fame saginarentur, ex summis domorum laqueariis, in quibus discumbebant, saetis nexos equinis, et occipitiis incumbentes, gladios perhorrebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 4:3)
Hocque figmento nefarie decepta credulitate, inter epulas quae reverendae sunt vel in Euxino ponto, hospitali numine contuente, peregrinus cruor in ambitiosa lintea conspersus spumante sanie satietati superfuit convivarum, horrore maximo dispersorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 22:1)
Emendat conditque cibos clemencia uultus, Conuiuam saciat plus dape frontis honor.
(ANONYMUS NEVELETI, De mure urbano et rustico 14:7)
postremo in maleficio ille uenenum nominat, tu pulmentum, ille herbas et surculos, tu squamas et ossa, ille pratum decerpit, tu fluctum scrutaris.
(아풀레이우스, 변명 28:18)
"Ego denique vespera, dum polentae caseatae modico secus offulam grandiorem in convivas aemulus contruncare gestio, mollitie cibi glutinosi faucibus inhaerentis et meacula spiritus distinentis minimo minus interii:"
(아풀레이우스, 변신, 1권 3:14)
"Quam mellitum pulmentum apparas!"
(아풀레이우스, 변신, 2권 7:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION