라틴어 문장 검색

Asiam qui de censoribus conduxerunt questi sunt in senatu se cupiditate prolapsos nimium magno conduxisse, ut induceretur locatio postulaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 17 19:3)
armatis hominibus ante diem tertium Nonas Novembris expulsi sunt fabri de area nostra, disturbata porticus Catuli quae ex senatus consulto consulum locatione reficiebatur et ad tectum paene pervenerat, Quinti fratris domus primo fracta coniectu lapidum ex area nostra, deinde inflammata iussu Clodi, inspectante urbe coniectis ignibus, magna querela et gemitu non dicam bonorum, qui nescio an nulli sint, sed plane hominum omnium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 3 4:1)
poenas a seditioso civi per bonos viros iudicio persequi vellet, exemplum praeclarissimum in posterum vindicandae seditionis de re publica sustulerunt, idemque postea non meum monumentum (non enim illae manubiae meae, sed operis locatio mea fuerat), monumentum vero senatus hostili nomine et cruentis inustum litteris esse passi sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 18:4)
Agrorum enim, quos in eadem regione possideo, locatio, cum alioqui CCCC excedat, adeo non potest differri, ut proximam putationem novus colonus facere debeat.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 8 5:2)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Quid habere iuris velis et Bithynas et Ponticas civitates in exigendis pecuniis, quae illis vel ex locationibus vel ex venditionibus aliisve causis debeantur, rogo, domine, rescribas.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1081)
at lavamur et tondemur et convivimus ex consuetudine:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 264:4)
nam si est signum adulterae lavari cum viris, erit et convivere cum adolescentibus, deinde etiam familiariter alicuius amicitia uti;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 91:2)
iuvenes, qui convivere solebant, constituerunt, ut litore cenarent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 159:1)
amphiboliam quoque fieri vitiosa locatione verborum, nemo est qui nesciat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 289:1)
Haerebit tibi avaritia, quamdiu avaro sordidoque convixeris;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 20:6)
Quod si convivere etiam Graecis iuvat, cum Socrate, cum Zenone versare;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 21:5)
aeque conbibendi et convivendi sapiens est peritissimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 15:6)
in eadem domo eras, uenenum notum erat nouercae, occasio facilis conuiuenti, non eras suspecta, nemo te timebat propter sororem.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Venefica torqueatur, donec conscios indicet. Quidam mortua uxore ex qua filium habebat duxit alteram uxorem et ex ea filiam sustulit. decessit adulescens; accusauit maritus nouercam uenefici. damnata cum torqueretur dixit consciam sibi filiam esse. petitur 16:8)
extet, haereat amico meo, convivat.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 78:6)
cum censores ob inopiam aerarii se iam locationibus abstinerent aedium sacrarum tuendarum curuliumque equorum praebendorum ac similium his rerum, convenire ad eos frequentes qui hastae huius generis adsueverant, hortarique censores ut omnia per inde agerent locarent ac si pecunia in aerario esset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 229:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION