라틴어 문장 검색

Evolat, emissum semel, irrevocabile verbum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 29:1)
Evolat emissum semel irrevocabile verbum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 151:21)
Denique in exitu ipso videmus quemadmodum anima decedentis paulatim solvat se vinculis carnis, et ore emissa evolet tamquam carcereo corporis hujus exuta gurgustio.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 4:11)
Contendamus ad illud aeternum, ad illud divinum evolemus pennis dilectionis, et remigio charitatis.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 1:13)
Vult enim et ipsa fugere et evolare supra mundum.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 3:25)
His ergo anima quae cupit evolare, deponitur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 4:1)
id autem quod familiare virtutibus, amicum disciplinis, studiosum gloriae, sequax boni, Deo subditum est, ad illud sublime evolet;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 2:2)
et unde vox evolat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:10)
Evolare foras non sinas cupiditates tuas, exire in vulgus libidinem;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 5:9)
Sed ubi mens justi viri sobria atque integra a corruptione diluvii, divinae cognitionis inflammata desiderio exsilire atque evolare voluit in superiora, detexit omnia quae erant impedimento, et speciem voluptatis, quae quodam operimento caeteras tegebat partes corporis redoperuit ac retexit;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 3:9)
Emensis itaque difficultatibus multis, et nive obrutis callibus plurimis, ubi prope Rauracum ventum est ad supercilia fluminis Rheni, resistente multitudine Alamanna, pontem suspendere navium compage Romani vi nimia vetabantur, ritu grandinis undique convolantibus telis;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 6:1)
iaculorum deinde stridentium crebritate, hinc indeque convolante, pulvis aequali motu adsurgens, et prospectum eripiens arma armis corporaque corporibus obtrudebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 43:4)
Accepta itaque publica fide, deserto montium propugnaculo, ad castra Romana convolavit eorum pars maior, diffusa per spatia ampla camporum, cum parentibus et natis atque coniugibus, opumque vilitate, quam eis ratio furari permisit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 22:1)
Cuius occasu in fugam dilapsi populares eius omnes, moxque ne raperetur, ratione iusta regressi, numerosas gentes ad arma clamoribus dissonis concitarunt, quarum concursu ritu grandinis hinc inde convolantibus telis, atrox committitur pugna.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 1장 8:1)
Ad quam conversa plebe dimicabatur artissime, facesque cum taedis ardentibus et malleolis, ad exurendum imminens malum undique convolabant, nec sagittarum crebritate nec glandis hinc inde cessante.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 6장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION