라틴어 문장 검색

Et Apostolus in epistola ad Romanos dixit, "Scimus autem quoniamdiligentibus Deum omnia cooperantur in bonum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 34:4)
Qui cum mature prope oppidum Sanctionem venisset, longe visus a barbaris, qui iam certamina meditantes, sese per valles abdiderant, hortatusque milites licet numero impares, cupidine tamen pugnandi vehementius irritatos, aggreditur inconsulte Germanos, interque dimicandi exordia, ipse concidit omnium primus, cuius interitu erecta barbarorum fiducia, Romanisque ad ducis vindictam accensis, certamen committitur obstinatum, et urgente magnitudinis mole, disiecti sunt nostri occisis paucis et vulneratis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 3장 3:1)
Parsimonia apud veteres Romanos et victus atque cenarum tenuitas non domestica solum observatione ac disciplina, sed quoque animadversione legumque complurium sanctionibus custodita est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIV 2:1)
Hoc vero sanctionem illam legis etiam ad terras extendebat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 28:3)
Rex Henricus respondit regem Philippum rem bene disposuisse, seque, si ei placeret, in hoc cooperaturum et nuncium ad comitem in eum finem missurum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 9:29)
Adeo ut mihi persuasissimum st hunc eius morem fuisse causam non exiguam crebrarum perturbationum quae sub regimine suo contigerunt, propterea quod proceres regni, licet fidi et obedientes, non tamen alacriter cum eo cooperabatur, sed vota eius magis eventui permittebant quam ad effectum urgebant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 8:4)
Secundum quod in ancipites cogitationes animos complurium coniiciant, qui fortasse alias cooperaturi fuissent et studio suo rem promoturi, unde sine socia et amica opera ad fines suos solus quis ambulet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 7:13)
Nobiles enim, etsi in fide et officio versus eum manserint, attamen minime cum eo cooperabantur in negotiis suis, ita ut ipse fere omnia solus sustineret.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 9:6)
Attamen et illam ipsam videntur non ita pridem indigenarum paucitatem sensisse, eique succurrere cupuisse, ut ex pragmatica sanctione hoc anno promulgata cernere est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 9:20)
maxime noctes in huiusmodi excursus cooperantes captabat. Et fama virtutis eius ubique diffundebatur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장7)
Nempe legum sanctiones alme declarant, et humana ratio percontando decernit, publica rerum dominia, quantalibet diuturnitate neglecta, nunquam posse vanescere vel abstenuata conquiri;
(단테 알리기에리, Epistolae 38:3)
"Timentibus dominum omnia cooperantur in bonum,"
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 11:2)
unde et sanctae leges, quae non debeant poenae sanctione corrumpi.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 6:6)
neque vero leges Porciae, quae tres sunt trium Porciorum, ut scitis, quicquam praeter sanctionem attulerunt novi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 86:4)
sed vides numquam esse observatas sanctiones earum legum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 23 4:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION