라틴어 문장 검색

ut in fascino, et fortificatione imaginationis, et consensu rerum ad distans, et transmissione impressionum a spiritu ad spiritum non minus quam a corpore ad corpus, et similibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 317:3)
Secundum quod in ancipites cogitationes animos complurium coniiciant, qui fortasse alias cooperaturi fuissent et studio suo rem promoturi, unde sine socia et amica opera ad fines suos solus quis ambulet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 7:13)
Nobiles enim, etsi in fide et officio versus eum manserint, attamen minime cum eo cooperabantur in negotiis suis, ita ut ipse fere omnia solus sustineret.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 9:6)
maxime noctes in huiusmodi excursus cooperantes captabat. Et fama virtutis eius ubique diffundebatur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장7)
Rursus ut viiij contra xij comparemus, qui sunt in dispositione tertii duorum mediorum est facta transmissio.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De quodam utili ad cognitionem superparticularibus accidente. 1:7)
"Timentibus dominum omnia cooperantur in bonum,"
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 11:2)
quam me hercule ego valde timebam recordans superioris tuae transmissionis δέρρεισ. sed nisi fallor citius te quam scribis videbo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 19 2:5)
& cessatio in posteriore casu demonstrat regularem transmissionem lucis per coelos absque omni refractione sensibili.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 46:21)
Omnes cooperari possumus veluti instrumenta Dei ad curandam creationem, unusquisque propria cultura et peritia, propriis inceptis et facultatibus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 20:8)
Laudabile est studium internationalium institutionum civiliumque societatis institutorum, quae populos concitant atque scienter cooperantur, etiam coercitionis legitimis adhibitis instrumentis, ut omne regimen proprium et non transmittendum officium gerat loca servandi aeque ac naturales opes propriae Nationis, illicitis locorum exterarumque Nationum repulsis emolumentis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 51:6)
Quodammodo se Ipse finire voluit, cum mundum progressione indigentem crearet, ubi complura, quae nos mala, pericula vel doloris originem putamus, ad parturientis reapse dolores attinent, qui nos cum Creatore ad cooperandum incitant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 102:2)
38. Fidei transmissio, quae omnibus hominibus ubique terrarum splendet, per axem etiam transit temporis, e generatione in generationem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 73:1)
Sacramenta et fidei transmissio
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 75:1)
41. Transmissio fidei primo loco per Baptismum contingit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 78:1)
46. Alia duo elementa essentialia exstant in fideli transmissione memoriae Ecclesiae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 85:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION