라틴어 문장 검색

Neque enim iis nostrae rostro nocere poterant (tanta in iis erat firmitudo), neque propter altitudinem facile telum adigebatur, et eadem de causa minus commode copulis continebantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 13장8)
ipse agresti duplici amiculo circumdatus hirtaque tunica, gerens in capite galeam venatoriam, dextra manu clavam, sinistra copulam, ita vinctum ante se Thuynem agebat, ut si feram bestiam captam duceret.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 2:1)
et, id quod erat difficillimum, efficiebat ut, inter quos tantae laudis esset aemulatio, nulla intercederet obtrectatio essetque talium virorum copula.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 5장 4:2)
Das nummos, accipis uuam,pullos, oua, cadum temeti;
(호라티우스의 두번째 편지, 284)
Tam diu scito sanguinis copulam, quam diu ille suum noverit creatorem:
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 3:5)
"Etiamsi amabilis, etiamsi bonus fuisset, mors finisset omnia et copulam carnis solvisset interitus."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:41)
Neque vero hoc dico, quo post peccatum tollam paenitentiam, ut, quod male coepit, male perseveret, sed quod desperem in istius modi copula divulsionem.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 3:7)
sic aliquis merito nondum ebrius et minimum qui de Corcyraea temetum duxerat urna.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV10)
] Quia temeti nihil adlatum video.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 2:3)
nam apud veteres 'pulverulenta' dicebantur, sicut vinolentum dicimus qui vino plenus est, et temulentum qui temeto plenus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4632)
quod autem ait Plautus in Aulularia, cuius illi utuntur exemplo, "Cererin nuptias facturi estis, qui sine temeto huc advenitis?"
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3444)
carent temeto omnes mulieres.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 15:10)
Mox artior revinxit animum copula.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Mulier vidua et miles: Quanta sit inconstantia et libido mulierum.11)
Copula detrahitur canibus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 62:6)
nunc quoque se, quamvis est iussa quiescere, quin te nominet invitum, vix mea Musa tenet, utque canem pavidae nactum vestigia cervae latrantem frustra copula dura tenet, utque fores nondum reserati carceris acer nunc pede, nunc ipsa fronte lacessit equus, sic mea lege data vincta atque inclusa Thalia per titulum vetiti nominis ire cupit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 915)

SEARCH

MENU NAVIGATION