라틴어 문장 검색

Neque tamen, etiam in universalibus istis propositionibus exactam aut absolutam affirmationem vel abnegationem requirimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 323:13)
Et illae, quae sunt ab exagono vel eptagono non nisi exagonorum vel eptagonorum copulatione nascentur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Solidorum generatio numerorum 1:8)
His si denarium iunxero viginti numerorum pyramis veniet, atque ita in cunctis aliis eadem ratio copulationis est.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Solidorum generatio numerorum 1:12)
Quod vero parte altera longiores ex copulatione parium procreantur, nunquam ab alteritatis varietate separantur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod principaliter eiusdem quidem sit substantiae unitas, secundo vero loco inpares numeri, tertio quadrati, et quod principaliter dualitas alterius sit substantiae, secundo vero loco pares numeri, tertio parte altera longiores 1:4)
Qua vero disciplina huiusmodi medietates repperire possimus expediendum est. Datis duobus terminis si arithmeticam medietatem constituere oportebit, utraque est extremitas coniungenda quodque ex ea copulatione colligitur dividendum, isque numerus, qui ex divisioneredactus est, arithmeticam medietatem inter extremitates locatus efficiet;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum constitutis altrinsecus duobus terminis arithmetica, geometrica et armonica inter eos medietas alternetur: in quo de eorum generationibus 5:1)
Simul in spem veniebant eius adfirmatione de reliquis adiungendis civitatibus; primumque eo tempore Galli castra munire instituerunt et sic sunt animo confirmati, homines insueti laboris, ut omnia quae imperarentur sibi patienda existimarent.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 30장4)
iuvat credulitatem nox et promptior inter tenebras adfirmatio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 82장13)
eodemque momento et ipse spem imperii cepit magnam quidem et ex condicione temporum, sed aliquanto maiorem ex affirmatione Seleuci mathematici.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 4장 1:3)
Multa adfirmatione animique pariter constantia et vultus abnuens, quicquam sibi in regem cogitatum esse, tormenta etiam deposcebat in semetipsum :
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 11장 32:2)
Avidi milites et pecuniae et gloriae, simul quia numquam eos adfirmatio eius fefellerat, pollicentur operam:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 1장 4:1)
Adfirmatio Pori multiplicem animo regis iniecerat curam.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 9:1)
et ne forte fingere putaretur, addidit 'testor utrumque caput'. deinde multa cum adfirmatione hoc agit, dicendo 'ipse deum manifesto in lumine vidi', non ab alio dictum;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3564)
sed utrique Platonis ubertate completi certam quandam disciplinae formulam composuerunt et eam quidem plenam ac refertam, illam autem Socraticam dubitanter de omnibus rebus et nulla affirmatione adhibita consuetudinem disserendi reliquerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 21:3)
ita effici complexiones et copulationes et adhaesiones atomorum inter se, ex quo efficeretur mundus omnesque partes mundi, quaeque in eo essent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 25:3)
itaque primos congressus copulationesque et consuetudinum instituendarum voluntates fieri propter voluptatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 89:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION