라틴어 문장 검색

Quae copulatio rerum et quasi consentiens ad mundi incolumitatem coagmentatio naturae quem non movet, hunc horum nihil umquam reputavisse certo scio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 119:3)
nisi forte in carminibus tantum et in canticis exigitur structura quaedam et inoffensa copulatio vocum, in agendo supervacua est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 354:1)
Praeceptoris est, in alio atque alio genere cotidie ostendere, quis ordo sit rerum et quae copulatio, ut paulatim fiat usus et ad similia transitus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 272:2)
Et quod facit syllabarum, idem verborum quoque inter se copulatio, ut aliud alii iunctum melius sonet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 80:3)
omnis structura ac dimensio et copulatio vocum constat aut numeris (nuneros accipi volo) aut μέτροισ id est dimensione quadam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 302:1)
cohaeretque omnis rerum copulatio, ut ei nihil neque subtrahi sine manifesto intellectu neque inseri possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 132:2)
aut post quantum temporis huic uir suus possit in carnis copulatione coniungi?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 4:26)
ut uidelicet, quos copulatio carnalis affectus unum quodam modo corpus exhibuisse monstratur, hos quoque unitas fidei etiam post huius uitae transitum in perpetua societate conseruet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XI. 1:14)
e quibus rebus et a materiatura fabrili in lapideis et marmoreis aedium sacrarum aedificationibus artifices dispositiones eorum scalpturis sunt imitati et eas inventiones persequendas putaverunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 2장10)
eaque aedificia minime sunt materianda propter incendia.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장26)
Ut supra praelibando docui, terrestrium animalium materiandae propagini Venerem destinavi, ut varias materias in rebus materiandis excudendo substerneret, ego vero in naturarum purificatione multiplici, ut operibus manum supremae expolitionis apponerem, et ut instrumentorum fidelitas pravae operationis fermentum excluderet, ei duos legitimos malleos efformavi, quibus et Parcarum caveret insidias, resque multimodas essentiae praesentaret.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION