라틴어 문장 검색

Itaque ut constaret mendacio fides, puellam quidem exoravit, ut sederet super commendatam bonitatem, Coraci autem imperavit, ut lectum, in quo ipse iacebat, subiret positisque in pavimento manibus dominum lumbis suis commoveret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 140:8)
artium autem scriptores antiquissimi Corax et Tisias Siculi, quos insecutus est vir eiusdem insulae Gorgias Leontinus, Empedoclis, ut traditur, discipulus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 11:2)
Textrini quoque artem a sapientibus dixit iuventam, oblitus postea repertum hoc subtilius genus, in quo Tela iugo vincta est, stamen secernit harundo, Inseritur medium radiis subtemen acutis, Quod lato paviunt insecti pectine dentes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 20:3)
"sinuata camino ardentis perit unda globi fractoque flagello spargit lentatum per culmina tota vaporem, continuata dehinc videas quae conditor ausus aemula Palladiis textrina educere templis, hac celsi quondam coniunx reverenda Leonti, qua non ulla magis nurus umquam Pontia gaudet inlustris pro sorte viri, celebrabitur aede vel Syrias vacuasse colus vel serica fila per cannas torsisse leves vel stamine fulvo praegnantis fusi mollitum nesse metallum parietibus posthinc rutilat quae machina iunctis fert recutitorum primordia Iudaeorum."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem94)
ut ad Coracem ventum est - mons est altissimus inter Callipolim et Naupactum - ibi et iumenta multa ex agmine praecipitata cum ipsis oneribus sunt et homines vexati;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 351:1)
Aetoli, postquam legati ab Roma rettulerunt nullam spem pacis esse, quamquam omnis ora maritima eorum, quae in Peloponnesum versa est, depopulata ab Achaeis erat, periculi magis quam damni memores, ut Romanis intercluderent iter, Coracem occupaverunt montem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 43:1)
nemini ad Naupactum iri placuit occupato ad Coracem ab Aetolis saltu.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 52:1)
Colaphe, Cordalio, Corax, ite istinc, ecferte lora.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 4236)
De corace nihil putavi scribendum, quod animadverterest eam machinam nullam habere virtutem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 13장26)

SEARCH

MENU NAVIGATION