라틴어 문장 검색

anno trecentesimo decimo quam urbs Roma condita erat tribuni militum pro consulibus magistratum ineunt, A. Sempronius Atratinus L. Atilius T. Cloelius, quorum in magistratu concordia domi pacem etiam foris praebuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 74:1)
dicito docte et cordate, ut cor ei saliat - Philocomasio dic, si est istic, domum ut transeat:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 2251)
Agorastocles Saepe ego res multas tibi mandavi, Milphio, dubias, egenas, inopiosas consili, quas tu sapienter, docte et cordate et cate mihi reddidisti opiparas opera tua.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 11)
Iter autem in mundo Mercurii stella ita pervolitat, uti trecentesimo et sexagensimo die per signorum spatia currens perveniat ad id signum, ex quo priore circumlatione coepit facere cursum, et ita peraequatur eius iter, ut circiter tricenos dies in singulis signis habeat numeri rationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장27)
Non audeo quidem, inquit, ad ista, Scipio, dicere, neque tam te aut Philum aut Manilium in ipsius paterno genere fuit noster ille amicus, dignus huic ad imitandum, Egregie cordatus homo, catus Aelius Sextus, qui 'egregie cordatus' et 'catus' fuit et ab Ennio dictus est, non quod ea quaerebat, quae numquam inveniret, sed quod ea respondebat, quae eos, qui quaesissent, et cura et negotio solverent, cuique contra Galli studia disputanti in ore semper erat ille de Iphigenia Achilles:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 48:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION