라틴어 문장 검색

Multi lacte caprino iisdem medentur, quod per corniculum infunditur faucibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 20:4)
- et Alsium terrori fuerunt, Satricum atque Corniculum provinciae.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LATINUM 6:2)
solidata metallo diriguit fragili saxumqtie liquabile facta stat mulier, sicut steterat prius, omnia servans caute sigillati longum salis effigiata, et decus et cultum frontemque oculosque comamque et flexam in tergum faciem paulumque relata menta retro, antiquae monumenta rigentia noxae, liquitur illa quidem salsis sudoribus uda, sed nulla ex fluido plenae dispendia formae sentit deliquio, quantumque armenta saporum attenuant saxum, tantum lambentibus umor sufficit attritamque cutem per damna reformat, hoc meruit titulo peccatrix femina sisti, infirmum fluidumque animum per lubrica solvens consilia et fragilis iussa ad caelestia, voti propositum contra non conmutabile servat Loth ingressus iter, nec moenia respicit alto in cinerem conlapsa rogo, populumque perustum et mores populi, tabularia, iura forumque, balnea, propolas, meritoria, templa, theatra, et circum cum plebe sua, madidasque popinas.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1203)
Corniculum, Ficulea Vetus, Cameria, Crustumerium, Ameriola, Medullia, Nomentum - haec de Priscis Latinis aut qui ad Latinos defecerant capta oppida.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 402:3)
eorum magis sententiae sum qui Corniculo capto Ser.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 411:2)
equites omnes ob insignem multis locis opera corniculis armillisque argenteis donat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 638:1)
stant manulearii, stant murobatharii, propolae linteones, calceolarii;
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 524)

SEARCH

MENU NAVIGATION