라틴어 문장 검색

Sacerdotem Vestalem et flaminem Dialem in omni mea iurisdictione iurare non cogam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 32:2)
Troianam sola Minervam virginitas Vestalis adit flammasque tuetur:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:197)
aliud caprinum, et id ipsum aliter curatur mutilum et raripilum, aliter cornutum et saetosum, quale est in Cilicia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 26:3)
quoniam est illud incommodum in cornuto, quod cum sentiat se velut quodam naturali telo capitis armatum, frequenter in pugnam procurrit, et fit in feminas quoque procacior.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 4:3)
nam procelloso atque imbrifero cornuta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 4:3)
quia cornuti fere perniciosi sunt propter petulantiam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 4:5)
missus est praetor qui domi interrogaret, cum virgines Vestales in foro et iudicio audiri, quotiens testimonium dicerent, vetus mos fuerit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 34장10)
utque glisceret dignatio sacerdotum atque ipsis promptior animus foret ad capessendas caerimonias decretum Corneliae virgini, quae in locum Scantiae capiebatur, sestertium viciens, et quotiens Augusta theatrum introisset ut sedes inter Vestalium consideret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 16장9)
adulescens multis munditiis, alacri vultu, structas principi insidias, missos in Galliam concitores belli index idem et testis dicebat, adnectebatque Caecilium Cornutum praetorium ministravisse pecuniam;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 28장3)
adseverabatque innocentem Cornutum et falso exterritum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 28장6)
et quia Cornutus sua manu ceciderat, actum de praemiis accusatorum abolendis, si quis maiestatis postulatus ante perfectum iudicium se ipse vita privavisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 30장4)
et Vibidiam, virginum Vestalium vetustissimam, oravit pontificis maximi auris adire, clementiam expetere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 32장5)
defunctaque virgo Vestalis Laelia, in cuius locum Cornelia ex familia Cossorum capta est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 22장6)
obviae fuere et virgines Vestales cum epistulis Vitellii ad Antonium scriptis:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 81장5)
dein virgines Vestales cum pueris puellisque patrimis matrimisque aqua e fontibus amnibusque hausta perluere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 53장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION