라틴어 문장 검색

Litteras nullas tuae venerabilitatis, ex quo ab invicem corporaliter digressi sumus, accepi.
(아우구스티누스, 편지들, 17. (A. D. 401 Epist. LX) Domino Beatissimo et Debita Obseruantia Venerabili Sinceriterque Carissimo Fratri et Consacerdoti Papae Aurelio Augustinus In Domino salutem 1:1)
Sed cum ipse quoque aliquos ex tuis nutrimentis valde carissimos atque dulcissimos necessitatibus ecclesiarum longe abs te positarum concedere coeperis, tunc senties quibus desideriorum stimulis fodiar, quod quidam mihi maxima et dulcissima familiaritate coniuncti non sunt etiam corporaliter mecum.
(아우구스티누스, 편지들, 22. (A. D. 405 Epist. LXXXIV) Domino Beatissimo et Venerabili Ac Desiderabili Fratri et Consacerdoti Novato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 1:2)
Cum deinde buculos comprehenderis, perducito ad stabulum, et ad stipites religato ita, ut exiguum laxamenti habeant, distentque inter se aliquanto spatio, ne in colluctatione alter alteri noceat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 4:2)
Quare falsum esset dicere curia carere Ytalos, quanquam Principe careamus, quoniam curiam habemus, licet corporaliter sit dispersa.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 171:5)
"Non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates huius mundi et harum tenebrarum, adversus spiritalia nequitiae in caelestibus."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 3:10)
Sed ego non mehercules corporaliter illam aut propter res venerias curavi, sed magis quod benemoria fuit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 61:15)
est aliis concursus oris et cum verbis suis colluctatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 203:2)
Non est in rixam conluctationemque veniendum.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 99:1)
Sicque factum est, ut uir Dei et per prophetiae spiritum tempestatem praedixerit futuram, et per uirtutem eiusdem spiritus hanc exortam, quamuis corporaliter absens, sopiuerit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XV. 1:9)
Hac etenim die idem rex ab infidelibus in bello corporaliter extinctus, mox ad sempiterna animarum gaudia adsumtus in caelum, et electorum est sociatus agminibus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., [CAP. XIV. 1:15)
quia et digredientes ab inuicem non se ultra corporaliter uiderunt, et uno eodemque die, hoc est XIIIo Kalendarum Aprilium, egredientes e corpore spiritus eorum mox beata inuicem uisione coniuncti sunt, atque angelico ministerio pariter ad regnum caeleste translati.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVII [XXIX]. 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION