라틴어 문장 검색

Nil imperfectum, quia perfectissimus actor, Nec maius uoluit quam quod satis omnibus esset, Nec decuit fecisse minus qui plus potuisset.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:14)
His omnibus, episcopi, abbates, monachi, canonici et presbyteri praeerant ad instruendos et corroborandos.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 48:2)
Hac justitia in populo Dei corroborata ex majorum sententia, quatenus ira Domini placaretur, dux Godefridus jam a vulneris sui infirmitate convaluit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 116:1)
In hoc tam crudeli diffugio clerici octodecim, monachi vero tres, qui ad corroborandos milites Christi spiritualibus armis convenerant, decollati sunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 80:1)
ipse vero rex in extrema acie inter equites ad corroborandos et exhortandos suos imperterritus mansit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 98:6)
quin et Tabariam [0667D] profectus est ut suos adversus Turcorum insidias et minas militari solatio corroboraret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 60:7)
Ad quos corroborandos rex, licet mire aggravatus esset, ait:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 54:1)
et consecratus a sanctis pontificibus, cathedram episcopalem Jerusalem meruit obtinere, ad regendum populum Dei vivi, et corroborandam novam et sanctam Ecclesiam Jerusalem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 60:10)
Item ipso in anno secundo regis Baldewini secundi [0716B] in Sabbato sancto ejusdem resurrectionis, qua Godefridus et praedicti milites in crastino sunt ab Idumaeis trucidati, quando jugis de coelo gratia Dei ad corroborandam fidem Dominicae resurrectionis, in lampade olei in sepulcro Dominico reposita, flammam in momento suscitat ad incendendum hac nocte paschalem cereum, quidam peregrini circiter septingenti qui, adorato Domino Jesu ante sepulcrum ipsius venerabile, et qui, viso miraculo ignis coelitus accensi, in gaudio et hilari corde a Jerusalem descenderant ut fluenta Jordanis visitarent juxta ritum fidelium, ubi jam a montanis usque ad castellum Cuschet et de Burgewins processissent in solitudinis loco, ecce Sarraceni de Sur et Ascalone [0716C] adsunt, armis fortissime peregrinos incurrentes et cum eis praelia conserentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 66:1)
Haec etiam prophetae Iob corroborantur exemplo:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 187:75)
Ex parte enim hic cognoscimus, quia hic imperfecta, illic perfecta omnia:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 3:6)
nihil enim imperfectum dat Deus:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 5:10)
ut nihil imperfectum finis noster inveniat, nihil inexplicatum terminus vitae nostrae offendat, nihil tamquam in incude positum usus nostri operis derelinquat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 2:7)
rationabilia quoque inventa corroborat, dissolvitque omnem vim irrationabilium passionum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 4:13)
Alterum sine altero imperfectum est;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION