라틴어 문장 검색

quod si occidentem attenderit, foedera nocua regionis eius regi significat, quae dicit per puellam conrogatam in nuptias posse dissolvi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 27225)
quod ubi ex Publicio audivit, pueros circum amicos dimittit, ipse suos necessarios ab atriis Liciniis et a faucibus macelli corrogat ut ad tabulam Sextiam sibi adsint hora secunda postridie.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 6장 3:1)
reliqua [animalia] acroamata tricas meras esse.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 53:24)
Ibat res ad summam nausea, cum Trimalchio ebrietate turpissima gravis novum acroama, cornicines, in triclinium iussit adduci, fultusque cervicalibus multis extendit se super torum extremum et Fingite me inquit mortuum esse.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 78:7)
Primus hunc audiendi morem induxit Larcius Licinus, hactenus tamen ut auditores corrogaret.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 9:1)
Iam illa perquam iucunda una dicentibus, quod libera tempora petebat, quod audituros corrogabat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 3:1)
Interdum acroamata audiebamus, interdum iucundissimis sermonibus nox ducebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 13:5)
pudet enim dissentire, et velut tacita verecundia inhibemur plus nobis credere, cum interim et vitiosa pluribus placent, et a conrogatis laudantur etiam quae non placent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 19:1)
sic tamen quod illic nec organa hydraulica sonant nec sub phonasco vocalium concentus meditatum acroama simul intonat;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 9:4)
veritus tamen ne qua earum navis nocte profecta Thapsum aut Hadrumetum nuntiaret se Cercinae visum, sacrificio apparari iusso magistros navium mercatoresque invitari iussit et vela cum antemnis ex navibus conrogari, ut umbraclum - media aestas forte erat - cenantibus in litore fieret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 573:1)
qui non contentus iis quas adduxerat copiis auxilia ab sociis conrogando ad octo milia hominum ex vario genere armavit peragrataque omni ea regione ad Lychnidum dassaretiorum consedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 105:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION