라틴어 문장 검색

Unde cognito per porrectam planitiem ad usque lapidem septuagensimum, in regionibus aridis nec aquam inveniri posse praeter salsam et faetidam, nec ad victum aliquid nisi abrotonum et absinthium et dracontium, aliaque herbarum genera ut tristissima, vasa quae portabantur, aquis impleta sunt dulcibus, et mactatis camelis, iumentisque aliis, alimenta quaesita sunt, licet noxia.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 8장 6:1)
Nec enim ulla sunt illis vel tuguria, aut versandi vomeris cura, sed carne et copia victitant lactis, plaustris supersidentes, quae operimentis curvatis corticum per solitudines conferunt sine fine distentas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 18:1)
dilutaque contra Cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXI 7:3)
Mira certa res, illam oratoris partem quae non ultra corticem penetrat et histrionis potius virtus censenda est quam oratoris, in locum tam sublimen supra nobiliores illas partes, inventionis, elocutionis, et caeterarum extolli, imo quasi omne tulisset punctum, pene solam praedicari.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:9)
Qui convertunt in absinthium iudicium et iustitiam in terram deiciunt.
(불가타 성경, 아모스서, 5장7)
Numquid currunt in petris equi, aut aratur mare in bobus, quoniam convertistis in venenum iudicium et fructum iustitiae in absinthium?
(불가타 성경, 아모스서, 6장12)
Quid quod omnes uelut in terras ore demerso trahunt alimenta radicibus ac per medullas robur corticemque diffundunt?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:8)
Quid quod mollissimum quidque, sicuti medulla est, interiore semper sede reconditur, extra uero quadam ligni firmitate, ultimus autem cortex aduersum caeli intemperiem quasi mali patiens defensor opponitur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:9)
crebraeque voces militum in vigiliis colloquiisque audiebantur, prius se cortice ex arboribus victuros, quam Pompeium e manibus dimissuros.
(카이사르, 내란기, 3권 49:2)
Illi ante inito, ut intellectum est, consilio, quod deditione facta nostros praesidia deducturos aut denique indiligentius servaturos crediderant, partim cum iis quae retinuerant et celaverant armis, partim scutis ex cortice factis aut viminibus intextis, quae subito, ut temporis exiguitas postulabat, pellibus induxerant, tertia vigilia, qua minime arduus ad nostras munitiones ascensus videbatur, omnibus copiis repente ex oppido eruptionem fecerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 33장2)
duri ex media materia pisces, ostrea, pectines, murices, purpurae, cocleae, cibi potionesque vel frigidae vel ferventes, apsinthium.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 24장14)
vinum tenue, piper et rotundum et longum, sinapi, absinthium, nuclei pinei.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 31장4)
Plurimi, decoctis papaveris corticibus, ex ea aqua spongia os et caput subinde fovent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장67)
Ieiuno recte catapotia dantur, facta ex apsinthi duabus, murrae tertia parte.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장30)
si non est, scamoniam potui dare, vel cum aqua betam albam contritam, vel cum aqua mulsa nuces amaras, absinthium, anesum, sic ut pars huius minima sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 24장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION