라틴어 문장 검색

neque dispari eventu pugnatum a legione, cui Caesius Nasica praeerat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 40장10)
Nerone tertium consule simul iniit consulatum Valerius Messala, cuius proavum, oratorem Corvinum, divo Augusto, abavo Neronis, collegam in eo magistratu fuisse pauci iam senum meminerant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 34장1)
ex quo colligi potest et Corvinum ab illis et Asinium audiri potuisse;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 17장 7:1)
nam Corvinus in medium usque Augusti principatum, Asinius paene ad extremum duravit, ne dividatis saeculum, et antiquos ac veteres vocitetis oratores, quos eorundem hominum aures adgnoscere ac velut coniungere et copulare potuerunt.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 17장 7:2)
sic Catoni seni comparatus C. Gracchus plenior et uberior, sic Graccho politior et ornatior Crassus, sic utroque distinctior et urbanior et altior Cicero, Cicerone mitior Corvinus et dulcior et in verbis magis elaboratus.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 18장 2:2)
qualia sunt fere principia Corvini.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 20장 1:2)
nolo Corvinum insequi, quia nec per ipsum stetit quo minus laetitiam nitoremque nostrorum temporum exprimeret, videmus enim quam iudicio eius vis aut animi aut ingenii suffecerit.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 21장 9:1)
in oratione Latina secutus est Coruinum Messalam, quem senem adulescens obseruarat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 70장 1:2)
conspirauerunt autem ad res nouas Gallus Asinius et Statilius Coruinus, Pollionis ac Messalae oratorum nepotes, assumptis compluribus libertis ipsius atque seruis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 13장 2:1)
plerumque recoctus scriba ex quinqueviro corvum deludet hiantemcaptatorque dabit risus Nasica Corano.
(호라티우스의 풍자, 2권, 05장33)
''tempore quo iuvenis Parthis horrendus, ab altodemissum genus Aenea, tellure mariquemagnus erit, forti nubet procera Coranofilia Nasicae, metuentis reddere soldum.
(호라티우스의 풍자, 2권, 05장39)
multum Nasica negatasaccipiet tandem et tacitus leget invenietquenil sibi legatum praeter plorare suisque.
(호라티우스의 풍자, 2권, 05장42)
"quamvis natus ad Euphraten, molles quod in aure fenestrae arguerint, licet ipse negem, sed quinque tabernae quadringenta parant, quid confert purpura maior optandum, si Laurenti custodit in agro conductas Corvinus oves, ego possideo plus Pallante et Licinis?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I43)
quid prodest, Pontice, longo sanguine censeri, pictos ostendere vultus maiorum et stantis in curribus Aemilianos et Curios iam dimidios umerosque minorem Corvinum et Galbam auriculis nasoque carentem?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII2)
quis fructus generis tabula iactare capaci Corvinum, posthac multa contingere virga fumosos equitum cum dictatore magistros, si coram Lepidis male vivitur?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII3)

SEARCH

MENU NAVIGATION