라틴어 문장 검색

eo die cenavi apud Crassipedem ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 5 3:7)
Romae et maxime et Appia ad Martis mira luvies . Crassipedis ambulatio ablata, horti, tabernae plurimae ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 7 1:1)
Burgum tuam, quo iure amicum decuit, meam feci, probe sciens vel materiam tibi esse placituram, etiamsi ex solido poema displiceat.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem6)
responsent Satyri, digitumque pedemque moventes ludant, et tremulo non rumpant cantica saltu, quidquid forte Dryas vel quidquid Hamadryas umquam conexis sibimet festum plausere Napaeis, dependant modo, Burge, tibi, vel Naidas istic, Nereidum chorus alme, doce, cum forte Garunna huc redeunte venis pontumque in flumine sulcas.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem12)
"cernere iam videor quae sint tibi, Burge, futura ( diceris sic);"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem63)
"captivos hic solve tuos, et per iuga Burgi laeta relaxatae fiant vineta catenae."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem109)
"non istum Naxus, non istum Cirrha requirat, sed mage perpetuo Burgus placitura petatur."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem112)
his deducendis triumviri creati, quibus in triennium imperium esset, in Bruttios Q. Naevius, M. Minucius Rufus, M. Furius Crassipes, in Thurinum agrum A. Manlius, Q. Aelius, L. Apustius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 600:1)
triumviri deduxerunt eos Q. Naevius M. Minucius M. Furius Crassipes ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 479:1)
Sulpicius Galba Q. Terentius Culleo L. Terentius Massiliota Q. Fulvius Flaccus M. Furius Crassipes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 522:1)
praetores inde facti N. Fabius Buteo C. Matienus C. Cicereius M. Furius Crassipes iterum A. Atilius Serranus iterum C. Cluvius Saxula iterum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 335:1)
praetores deinde provincias sortiti sunt, A. Atilius Serranus urbanam, C. Cluvius Saxula inter cives et peregrinos, N. Fabius Buteo Hispaniam citeriorem, M. Matienus ulteriorem, M. Furius Crassipes Siciliam, C. Cicereius Sardiniam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 6:1)
BVRGVS PONTII LEONTII Bistonii stabulum regis, Busiridis aras, Antiphatae mensas et Taurica regna Thoantis atque Ithaci ingenio fraudatum luce Cyclopa portantem frontis campo per concava montis par prope transfossi tenebrosum luminis antrum, hospes, adi, si quis Burgum taciturus adisti.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem7)

SEARCH

MENU NAVIGATION