라틴어 문장 검색

Denique si minimas in partis cuncta resolvi cogere consuesset rerum natura creatrix, iam nihil ex illis eadem reparare valeret propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta, non possunt ea quae debet genitalis habere materies, varios conexus pondera plagas concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 16:10)
nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt, umor ad umorem, terreno corpore terra crescit et ignem ignes procudunt aetheraque , donique ad extremum crescendi perfica finem omnia perduxit rerum natura creatrix;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 25:2)
ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans astrologorum artem contra convincere tendit, proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 27:8)
At specimen sationis et insitionis origo ipsa fuit rerum primum natura creatrix, arboribus quoniam bacae glandesque caducae tempestiva dabant pullorum examina supter;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 46:1)
Declamas belle, causas agis, Attice, belle, Historias bellas, carmina bella facis, Componis belle mimos, epigrammata belle, Bellus grammaticus, bellus es astrologus, Et belle cantas et saltas, Attice, belle, Bellus es arte lyrae, bellus es arte pilae.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, VII1)
Dixerat astrologus periturum te cito, Munna, Nec, puto, mentitus dixerat ille tibi.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXXII1)
diva creatrix rerum omnium generaliter.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 3672)
diva creatrix rerum omnium generaliter.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5341)
promissa κατα` το` σιωπώμενον, ut supra hoc signum cecinit missuram diva creatrix.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6121)
an potius 'laevo' notio, quia canis circa austrum est et astrologi notia quae sunt in caelo sinistra vocant?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2753)
sane sciendum omnes astrologos pro ratione climatum dissentire in ortu siderum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2058)
nam terra mater est rerum omnium et seminum cunctorum creatrix.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 113)
vita tulit id est vitae longitudo, morborum creatrix:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2521)
"Relinquenda vero astrologis prolixior de sideribus oratio, vel quod regant cursum navigandi, vel quod arandi metendique tempus inducant."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 17장 1:12)
Sint igitur astrologorum percepta huius modi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION