라틴어 문장 검색

Secundo, ut licet corpus eius qui in asylo degebat a creditoribus immune esset, tamen bona quae extra asylum inventa essent legi subiicerentur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 18:2)
per eos fierent aestimationes possessionum et rerum, quanti quaeque earum ante bellum fuisset, atque eae creditoribus traderentur.
(카이사르, 내란기, 3권 1:5)
eodem subsidio obaerati adversum creditores suspectique capitalium criminum receptabantur, nec ullum satis validum imperium erat coercendis seditionibus populi flagitia hominum ut caerimonias deum protegentis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 60장4)
sed creditores in solidum appellabant nec decorum appellatis minuere fidem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 17장3)
sic refecta fides et paulatim privati quoque creditores reperti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 17장7)
et lege lata saevitiam creditorum coercuit, ne in mortem parentum pecunias filiis familiarum faenori darent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 13장2)
pecunias et libertates servis et ante dono datas, sed ideo tunc largius quia tenui iam re familiari et instantibus creditoribus testamento diffideret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 55장6)
te securum reliquerat exul pater et divisa inter creditores bona, nondum honorum capax aetas, nihil quod ex te concupisceret Nero, nihil quod timeret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 42장9)
Ex praetura ulteriorem sortitus Hispaniam retinentes creditores interuentu sponsorum remouit ac neque more neque iure, ante quam prouinciae or[di]narentur, profectus est:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 18장 1:1)
de pecuniis mutuis disiecta nouarum tabularum expectatione, quae crebro mouebatur, decreuit tandem, ut debitores creditoribus satis facerent per aestimationem possessionum, quanti quasque ante ciuile bellum comparassent, deducto summae aeris alieni, si quid usurae nomine numeratum aut perscriptum fuisset;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 42장 2:1)
neque enim dissimulabat, nisi principem se stare non posse, nihilque referre ab hoste in acie an in foro sub creditoribus caderet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 5장 1:3)
integer est mentis Damasippi creditor? esto.
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장43)
ipsi magna sonant, sed tum cum creditor audit praecipue, vel si tetigit latus acrior illo qui venit ad dubium grandi cum codice nomen.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII49)
multos porro vides, quos saepe elusus ad ipsum creditor introitum solet expectare macelli, et quibus in solo vivendi causa palato est.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI4)
Tibi excito creditores tuos, aut si nimis casto:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 16:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION