라틴어 문장 검색

Rex ergo credulus fideli legationi, cessit salubri consilio, ac cunctos vulnere gravatos Ptolemaidem praemittens, immisso igne propriis navibus cunctisque machinis ac tentoriis, vespere imminente, dum in cinerem et favillam redigerentur ipso in campo diem praestolatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 100:1)
Itaque cum mens nostra se a corporalibus mundi hujus illecebris quibus ante delectabatur, abluerit, bonis quoque cogitationibus veteris colluviem cupiditatis absterget, tamquam purioribus absorbens aquis turbidorum prius amaritudinem fluentorum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 6:12)
Restabat ut Caesar post haec properaret accitus, et abstergendae causa suspicionis, sororem suam (eius uxorem) Constantius ad se tandem desideratam venire, multis fictisque blanditiis hortabatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 6:1)
et peniculo serie litterarum abstersa, solaque incolumi relicta subscriptione, alter multum a vero illo dissonans superscribitur textus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 4:2)
At vero ubi tempestas mollivit, et flumen retinaculis ruptis redit ad solitum cursum, absterso metu nihil postea molestius exspectabatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 18:3)
Ille credulus factus consilium adquievit eorum, nescius, quae mala sibi parabant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 49:4)
At ille deum fidem clamitans et cruorem uxoris abstergens altius quiritabat:
(아풀레이우스, 변신, 8권 6:1)
At loquaces et futiles etiam leves sunt et creduli.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 4:9)
Dumque timet partem cuiuis dare, respuit artem Consiliumque uiri cuiuslibet inde requiri, Credulus unius per opem fore, quod sit alius.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, II. De agricola, qui thesaurum inuenit 3:3)
Huius namque modi specie se nescia prodi, Sic inopinato perimi nec credula fato, Proicie[n]s extra cuneum, femur angit et exta, Liquerat inmissum quem truncum sector in ipsum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VIII. De simia, que secare uoluit 9:6)
Credulus hic ales rediens docet ista sodales.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XI. De bubonibus et coruis 12:22)
Credula promissis supra mare fertur ab ipsis;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XII. De simia et testudinibus 13:12)
Credulus huic fraudi reputat sibi quod fore laudi, In spem regnandi ductus tam crimine grandi.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXII. De camelo, coruo, lupo, ursa et leone 23:18)
Hac specie ueri fit credulus hinc mulieri, Insidiis tantis delusus id assimulantis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:31)
quippe hiantis in magna fortuna amicorum cupiditates ipsa Galbae facilitas intendebat, cum apud infirmum et credulum minore metu et maiore praemio peccaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 12장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION