라틴어 문장 검색

Et risu importunus adest, atque omnia turbat.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 4:1)
aspice, Caesar, Quae tibi solliciti, turba importuna, poetae Munera deducunt:
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 1:2)
[0463A] Qui dum ebrietatis energia percussi, operam psalmodiis impendunt, versus nimia intercalatione rumpentes crapulae boream importunum interserunt.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 48:10)
Baldewinus hoc audito [0448B] ab his viris credulis et fidelibus, saepius versu ias illius ipse expertus, praesidium illi commissum requisivit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 36:2)
diem statuit, qua omnia haec cum pace et fide rata et credula componerentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 50:9)
sed sicut cautus et providus omnia suscipiens reponebat, memor praeteritarum angustiarum, et majorum adhuc credulus futurarum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 52:10)
sibi arcu importunum acutissimo ense duas divisit in partes lorica indutum:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 130:8)
Qui verbis et signis certissimis Boemundi recognitis, per annulum videlicet, quem Boemundus ab eo [0489B] susceptum nunc in signum illi remiserat, verba interpretis abhinc credula non refutavit, sed si Boemundus aut sui adessent, diligenter percontatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 34:4)
Quare factum est ut creduli verbi illius primum turres obsidentes, custodes earum in deditionem cogerent;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 110:9)
Verum Christiani, qui in ipso urbis Japhet littore consistentes, ad eventum rei perspiciendum, et ut subvenirent naufragantibus concurrerant, viso conchristianorum periculo, nimia impugnatione resistentes, [0637B] importunam multitudinem abegerunt, donec Dei auxilio repulsis gentilibus in liberatione fratrum suorum praevaluerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 46:7)
sed opportune et importune alter alterius onera semper portantes, unum sustineamus, in uno proficiamus, adversa [0648C] et prospera tolerando.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 86:8)
Rex ergo credulus fideli legationi, cessit salubri consilio, ac cunctos vulnere gravatos Ptolemaidem praemittens, immisso igne propriis navibus cunctisque machinis ac tentoriis, vespere imminente, dum in cinerem et favillam redigerentur ipso in campo diem praestolatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 100:1)
Unde alibiidem dixit, "Ubi non est auditus, non effundas sermonem, et importune noliextolli in sapientia tua."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 27:7)
Importuna est narratio tua quando non prebeturtibi auditus, que est quasi musica in luctu.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 27:8)
Unde idem ait, "Musica inluctu importuna narratio."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 27:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION