라틴어 문장 검색

Ea res est Helvetiis per indicium enuntiata. Moribus suis Orgetorigem ex vinculis causam dicere coegerunt; damnatum poenam sequi oportebat, ut igni cremaretur.
그 일은 소식통을 통해 헬베티아인들에게 알려졌다. 그들은 자신들의 관습을 따라 오르게토릭스를 결박하여 그 혐의를 밝히도록 강요하였다; 고발된 이는 불에 태워지는 처벌이 뒤따르곤 했다. (카이사르, 갈리아 전기, 1권, 4장1)
Quam ignaris civibus introgressus ignibus cremandam dedit, pueros senes cum iunioribus in plateis civitatis obviam factos iugulat et matronalem seu virginalem pudicitiam ludibrio tradendam mandat.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 7:12)
Sed hoc quod ultimum posuisti, quod me totum rapuit, et pene abripuit a terrenis, plenius mihi enodari desidero:
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:26)
Similiter arx et praesidium Corrovassilii assultu et virtute militum ducis, ex diversis calumniis et injuriis, quas Christianis intulerat, crematum, expugnatum, humique prostratum est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 28:6)
vimina et virgulta plurima allata sunt, quibus crates consertae, coriis equinis et taurinis ac camelorum [0540A] opertae sunt, ne facile hostili incendio machina cremaretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 6:4)
Qui scalis, hastis et apparatibus suis grave lignum, incensum igne omni aqua inexstinguibili, trans muros in virtute magna et in momento deposuerunt, inter muros et machinam hoc jacientes, ut ab illius validissimo ardore postes, quibus tota innitebatur machina, correpti, cremarentur ruinamque in ea habitantes paterentur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 36:4)
cui si nimis admotusfueris, cremaberis;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 39:57)
Explicit liber de amore et dilectione Dei et proximi et aliarum rerumet de forma vite, quem Albertanus causidicus Brixiensis de hora SancteAgathe compilavit ac scripsit, cum esset in carcere domini imperatorisFrederici in civitate Cremone.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 99:1)
cui si nimis admotus fueris, cremaberis;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 176:3)
excisaque rupe in immensum elata, quam cremando vi magna flammarum acetoque infuso dissolvit, per Druentiam flumen, gurgitibus vagis intutum, regiones occupavit Etruscas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 11:5)
quos discedentes inde casu nostri ex improviso adorti, nec interficere nec corripere ullo genere potuerunt, tenebrarum equorumque adiumento, quo dubius impetus trusit, abreptos;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 2장 13:2)
Dum campi cremantur (ut dictum est) tribuni cum protectoribus missi, citerioris ripae Euphratis castellis et praeacutis sudibus omnique praesidiorum genere communibant, tormenta, qua parum erat voraginosum, locis opportunis aptantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 7장 6:1)
Cumque crematis operibus (ut docuimus), pugna per aggeres celsos muris proximos temptaretur, ex aggestis erectis intrinsecus, quantum facere nitique poterant, nostri aequis viribus per ardua resistebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 8장 1:2)
hisque terroribus accedebat, quod cum lux caelestis operiretur, e mundi conspectu penitus lance abrepta, defecisse diutius solem pavidae mentes hominum aestimabant;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 3장 1:2)
Et post haec iratorum hostium gladii quicquid inveniri poterat concidebant, abreptique sinibus matrum parvuli ipsaeque matres trucidabantur, nullo quid ageret respectante.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION