라틴어 문장 검색

"Nam summa laquearia, citro et ebore curiose cavata, subeunt aureae columnae, parietes omnes argenteo caelamine conteguntur, bestiis et id genus pecudibus occurrentibus ob os introeuntium."
(아풀레이우스, 변신, 5권6)
In quibus singulis porticibus sint in laquearibus tres aut quinque sphaerae concavae (cupulas vocant) pulchrae in longitudine positae ad aequalem distantiam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 4:7)
aperto occulto aditu laquearis, mittentes lapides percusserunt ducem et diviserunt membratim et, capitibus amputatis, foras proiecerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장16)
super crepidinem contra altare provoluti rogabant, ut sibi propitius factus inimicis eorum esset inimicus et adversariis adversaretur, sicut lex declarat.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장26)
fultaque despiciens auro laquearia dives tutior Aeoliis mallet vixisse cavernis;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:74)
tremit orbe corusco iam domus et summae tangunt laquearia cistae:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:128)
Sic enim et maris atrocitas obiectu crepidinis frangitur, et in tranquillo consistens piscis sedibus suis non exturbatur, neque ipsum vivarium repletur algarum congerie, quam tempestatibus eructat pelagi violentia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 10:3)
tectum inter et laquearia tres senatores haud minus turpi latebra quam detestanda fraude sese abstrudunt, foraminibus et rimis aurem admovent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 69장4)
crepidinibus stagni lupanaria adstabant inlustribus feminis completa et contra scorta visebantur nudis corporibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 37장6)
Nec dubitavit Aristonicus primus intrare, secuti sunt ducem piratici lembi, ac, dum adplicant navigia crepidini portus, obicitur a vigilibus claustrum, et, qui proximi excubabant, ab isdem excitantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 5장 26:1)
Euphrates interfluit magnaeque molis crepidinibus coercetur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 32:2)
quod ubi adpositae crepidinis fastigium excessit, urbis tecta corriperet, nisi essent specus lacusque, qui exciperent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 32:4)
fluctus ab undisoni ceu forte crepidine saxi cum rapit halcyonis miserae fetumque laremque,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 47:1)
tum falso fusus ab auro currere per summi fulgor laquearia tecti.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 258:1)
Auro parietes, auro laquearia, auro fulgent capita columnarum et nudus atque esuriens ante fores nostras in paupere Christus moritur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 5:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION