라틴어 문장 검색

Dum nimium vano tumefactus nomine gaudes Et Saturninum te, miser, esse pudet, Impia Parrhasia movisti bella sub ursa, Qualia qui Phariae coniugis arma tulit.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XI1)
Dum poscor crepitu digitorum et verna moratur, O quotiens paelex culcita facta mea est!
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXIX Matella fictilis1)
'sonantia' autem cum crepitu ardentia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5223)
illa autem, in qua feritas quaedam sit atque agrestis immanitas, cum sit immoderato tumefacta potu atque pastu, exsultare in somno immoderateque iactari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 89:10)
sed illi etiam crepitus aiunt aeque liberos ac ructus esse oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 22 5:6)
pedum crepitus, strepitus hominum, corporum umbrae et si quid eius modi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 12장 2:4)
. . terrorem metum concutientem, ex quo fit ut pudorem rubor, terrorem pallor et tremor et dentium crepitus consequatur, timorem metum mali adpropinquantis, pavorem metum mentem loco moventem, ex quo illud Ennius:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 19:1)
Ridebat contumaciam Giton et singulos crepitus eius pari clamore prosequebatur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 117:26)
Ecce cadunt largi resolutis nubibus imbres, inque fretum credas totum descendere caelum, inque plagas caeli tumefactum adscendere pontum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 59:2)
) vis fera ventorum, caecis inclusa cavernis, exspirare aliqua cupiens luctataque frustra liberiore frui caelo, cum carcere rima nulla foret toto nec pervia flatibus esset, extentam tumefecit humum, ceu spiritus oris tendere vesicam solet aut derepta bicorni terga capro;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 25:14)
"frangit Deus omne superbum, magna cadunt, inflata crepant, tumefacta premuntur."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 173)
Murali concita numquam tormento sic saxa fremunt, nec fulmine tanti dissultant crepitus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 34:2)
oratio non descendet ad crepitum digitorum et pedum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 312:4)
cum in aliquem inertem et hac plebeia unctione contentum incidi, audio crepitum inlisae manus umeris, quae prout plana pervenit aut concava, ita sonum mutat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 1:5)
Magis mihi videtur vox avocare quam crepitus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION