라틴어 문장 검색

tales igitur amicitiae sunt remissione usus eluendae et, ut Catonem dicere audivi, dissuendae magis quam discindendae, nisi quaedam admodum intolerabilis iniuria exarserit, ut neque rectum neque honestum sit nec fieri possit ut non statim alienatio disiunctioque facienda sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 97:3)
nunc quoniam totum me non naevo aliquo aut crepundiis, sed corpore omni videris velle cognoscere, com- plectar non nulla etiam quae fortasse videantur minus necessaria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 5:1)
laxumque caput conpage soluta oscitat hesternum dissutis undique malis?
(페르시우스, 풍자, satire 334)
illa super suras tunicam collecta ministrat, altera dissuto pectus aperta sinu:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권233)
quae porro causa aut ratio submittere colla ante pedes Mariae puerique crepundia parvi, si tantum mortalis erat, nec summa potestas inplebat teneros divinis flatibus artus?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3215)
ipsa crepundia reppulerat, ludere nescia pusiola;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.5)
"per huius alvi fida conceptacula, per hospitalem mense bis quino larem, si dulce nostri pectoris nectar tibi, si molle gremium, grata si crepundia, persiste et horum munerum auctorem adsere."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1325)
nam hic crepundia insunt, quibuscum te illa olim ad me detulit, quae mihi dedit, parentes te ut cognoscant facilius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 3, scene 14)
sed quid hoc est, haec quod cistella hic iacet cum crepundiis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 13)
Crepundia haec sunt, quibuscum tu extulisti nostram filiolam ad necem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 126)
[ecquem vidisti quaerere hic, amabo, in hac regione cistellam cum crepundiis, quam ego hic amisi misera?
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 259)
Crepundia una.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 2116)
eloquere, unde haec sunt tibi, cito, crepundia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 2149)
Cario Quin iamdudum gestit moecho hoc abdomen adimere, ut ea iam quasi puero in collo pendeant crepundia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 5, scene 17)
et ea quae olim parva gestavit crepundia istic in ista cistula insunt, quae isti inest in vidulo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 4109)

SEARCH

MENU NAVIGATION