라틴어 문장 검색

Oritur enim sol non indidem semper, sed aut 'aequinoctialis' oriens dicitur, cum in circulo currit qui appellatur ἰσημερινόσ, aut 'solstitialis,' quae sunt θεριναι` τροπαί, aut ' brumalis,' quae sunt χειμεριναι` τροπαί . Item cadit sol non in eundem semper locum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 6:1)
Fit enim similiter occasus eius aut 'aequinoctialis' aut 'solstitialis' aut 'brumalis.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 7:1)
De conversione foliorum in arbore olea brumali et solstitiali die;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, VII 1:1)
et scriptum et creditum est, folia olearum arborum brumali et solstitiali die converti et quae pars eorum fuerit inferior atque occultior, eam supra fieri atque exponi ad oculos et ad solem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, VII 2:1)
nervias in fidibus brumali die alias digitis pelli, alias sonare.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, VII 4:3)
Eadem autem ipsa quae crescente luna gliscunt, deficiente contra defiunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, VIII 6:1)
In hoc enim numero meidetates sunt viij scilicet et xvi, quae in se multiplicatae maioris summam crescente pluralitate conficient.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter pari eiusque proprietatibus. 16:4)
Ternarius vero, qui primus est opere et actu ipso triangulus, crescente unitate binarium numerum latus habebit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De lateribus triangulorum numerorum. 1:4)
Secundi vero trianguli, qui opere atque actu secundus est, id est senarii, crescente naturali numero in lateribus ternarius invenitur;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De lateribus triangulorum numerorum. 1:6)
Caesar militibus pro tanto labore ac patientia, qui brumalibus diebus itineribus difficillimis, frigoribus intolerandis studiosissime permanserant in labore, ducenos sestertios, centurionibus tot milia nummum praedae nomine condonanda pollicetur legionibusque in hiberna remissis ipse se recipit die XXXX Bibracte.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 5장1)
haec modo crescenti, plenae par altera lunae:
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:154)
qualis sitientibus arvis arida ieiunae seges interlucet aristae vel qualis gelidis pluma labente pruinis arboris inmoritur trunco brumalis hirundo.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:73)
ocius inde scandit inaccessos brumali sidere montes nil hiemis caelive memor.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:115)
quae brachia centum, quis Briareus aliis numero crescente lacertis tot simul obiectis posset confligere rebus:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:158)
Sed quocumque tempore anni seretur, opera danda erit, ut quantum destinaveramus in sationem, tantum quinta decima luna, si tamen ea non transcurret eo die solis radios, quod Graeci ἀπόκρουσιν vocant, si minus, quarta decima utique adhuc lunae crescente lumine spargatur, etiam si confestim totum semen operiri non poterit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION