라틴어 문장 검색

hoc tamen non impossibile iudicamus, nisi forte ubi naturae defectus occurrat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 4장: 사랑은 어떻게 끝나는가 2:4)
Scio tamen mihi quandoque fuisse consulenti rescriptum quod verus amans nunquam potest amorem exoptare novitium, nisi primitus ob certam iustamque causam prioris cognoverit advenisse defectum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 8:2)
Nec enim aliquis tam altissimae feminae lucrari posset amorem quod eius inde fama inter bonos ac prudentes in omni curia non capiat summa ratione defectum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 12:8)
Sed nimia diei et noctis cogitatio, quam universi habent amantes, inducit cerebri quoque defectum, et aegritudines corporis inde procedunt.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 23:16)
quibus, crescente religione et spiritalium studiorum parilitate, accedente etiam maturioris aetatis gravitate et spiritalium sensuum illuminatione, purgatiori affectu ad altiora, quasi e vicino conscendant;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:5)
Et ut, respectu potentiae divinae, meam potentiam impotentem esse cognoscas, meum effectum scias esse defectum, meum vigorem, vilitatem esse perpendas.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:97)
[0476C] Quoniam similia dissimilium aspersione, et similium sociali habitudine gratulantur, in te velut in speculo Naturae radiante similitudine inveniendo me alteram, nodo dilectionis praecordialis astringor, aut in tuo profectu proficiens, aut in tuo defectu aequa lance deficiens, quare circularis debet esse dilectio, ut tu talione dilectionis respondeas.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:5)
Sabbati dehinc die cujusdam instante ejusdem mensis, defectus aquae magnus accrevit in populo.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 2:3)
Tandem fidelium circumquaque crescente auxilio, et additis viribus, Turci, fessi et spiritu exhausti prae nimio labore, coeperunt in defensione deficere, arma et brachia remittere:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 70:10)
Hoc solis ortu flagrantissimi, hoc defectu aquarum intolerabili et ariditate inaestimabili, Christianorum populus in obsidione hac graviter vexatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 12:2)
"Modestia est motum et cultum etomnem namque occupationem citra excessum et ultra defectum sistere."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 49:4)
Noli associari rei deficienti, et ne postponaste associari rei crescenti.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 135:2)
(5) Ad hoc quod quaeritur de disparitate sexus in geminis, dicendum, quod sexus femineus semper fit per occasionem defectus alicuius principiorum.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 14:1)
Cum enim semen masculi factivum sit et formativum per virtutem formativam, quam habet in semetipso, semper inducit formam masculi de intentione propria, nisi qualitate materiae impediatur, et ideo sexus femineus indicit ex defectu, nec natura particularis unquam intendit facere feminam;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 14:2)
Unde dispar sexus in geminis provenit ex defectu principiorum naturalium in altera parte seminis et non ex periodo caelesti.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 14:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION