라틴어 문장 검색

cui ieiuna eremi saxa loquacibus exundant scatebris, et latices novos fundit scissa silex, quae sitientibus dat potum populis axe sub igneo.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae27)
Isis enim et Serapis et grandi simia cauda et crocodilus idem quod Iuno, Laverna, Priapus.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2307)
inde seges scelerum, radix et sola malorum, dum scatebras fluviorum omnes et operta metalla eliquat ornatus solvendi leno pudoris, dum venas squalentis humi scrutatur inepta ambitio scalpens naturae occulta latentis, si quibus in foveis radiantes forte lapillos rimata inveniat, nec enim contenta decore ingenito externam mentitur femina formam ac, velut artificis Domini manus inperfectum os dederit, quod adhuc res exigat aut hyacinthus pingere sutilibus redimitae frontis in arce, colla vel ignitis sincera incingere sertis, auribus aut gravidis virides suspendere bacas, nectitur et nitidis concharum calculus albens crinibus aureolisque riget coma texta catenis, taedet sacrilegas matrum percurrere curas, muneribus dotata Dei quae plasmata fuco inficiunt, ut pigmentis cutis inlita perdat quod fuerat, falso non agnoscenda colore, haec sexus male fortis agit, cui pectore in arto mens fragilis facili vitiorum fluctuat aestu.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 176)
illa cadens raucum per levia murmur saxa ciet, scatebrisque arentia temperat arva.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:15)
qui sudor vietis et quam malus undique membris crescit odor, cum pene Soluto indomitam properat rabiem sedare, neque illi iam manet umida creta colorque stercore fucatus crocodili iamque Subando tenta cubilia tectaque rumpit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 124)
Ex Mauretania autem caput Nili profluere ex eo maxime cognoscitur, quod ex altera parte montis Atlantis alia capita item profluentia ad occidentem Oceanum , ibique nascuntur ichneumones, crocodili, aliae similes bestiarum pisciumque naturae praeter hippopotamos.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장26)

SEARCH

MENU NAVIGATION