라틴어 문장 검색

Nunc autem dum paulatim descendit esca, famem et cruditatem naturalis temperat providentia.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 3:13)
Intemperantia enim accendit libidinem, cruditatem generat, corruptelam creat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 4:3)
Fertur enim recenti calce cubiculi illiti ferre odorem noxium nequivisse, vel extuberato capite perisse succensione prunarum immensa, aut certe ex colluvione ciborum, avida cruditate distentus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 10장 13:1)
nisi forte in eo reprehendendus sum, quod Calpurniano puluisculum ex Arabicis frugibus miserim, quem multo aequius erat spurcissimo ritu Hiberorum, ut ait Catullus, sua sibi urina
(아풀레이우스, 변명 6:6)
remoto grabatulo varicus super faciem meam residentes vesicam exonerant, quoad me urinae spurcissimae madore perluerent.
(아풀레이우스, 변신, 1권 11:20)
Et efficere nigrum virus, album urinam, medium πέψιν?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXXI 15:3)
quare etiam ignis urinam lacessat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IV 1:2)
Item quaerit cur accidat ut eum qui propter ignem diutius stetit libido urinae lacessat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IV 4:1)
De urina celebri, ex igni proximo facta, verba haec posuit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IV 7:1)
Si enim inventum extendi posset ad corpora majora, aut corporum majorum minutias, adeo ut textura panni lintei conspici posset tanquam rete, atque hoc modo minutiae latentes et inaequalitates gemmarum, liquorum, urinarum, sanguinis, vulnerum, et multarum aliarum rerum, cerni possent, magnae proculdubio ex eo invento commoditates capi possent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 375:13)
ut status humanorum corporum per pulsus, et urinas, et similia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 382:2)
Ligatio vero motus congregationis minoris, quae fit per fraenum corporis dominantis, conspicitur in solutione sanguinis et urinarum per frigus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 452:1)
quemadmodum dictum est de sanguine et urinis, quae non solvuntur donec spiritus, qui partes earum commiscebat et cohibebat, emissus fuerit aut suffocatus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 464:6)
Nam colorem, levorem, mollitiem, duritiem, similiaque omnia non esse talia inciso corpore, qualia integro fuerint, quia, cum corpora inviolata sint, haec tamen metu, dolore, inedia, cruditate, lassitudine, mille aliis mediocribus adfectibus saepe mutentur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium121)
Scire autem licet integrum corpus esse, quo die mane urina alba, dein rufa est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION