라틴어 문장 검색

quid minus probandum quam Plotium unguentarium per suos pueros omnia tanto ante Balbo, illum mi ne per meos quidem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 46 5:10)
in libra laniones et unguentarii et quicunque aliquid expediunt;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 39:25)
Agatho, unguentarius herae proximae, seduxit me et 'Suadeo' inquit 'non patiaris genus tuum interire.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 74:31)
Cosmus etiam excellens unguentarius fuit, a quo unguenta dicta sunt Cosmiana.
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, XVIII*2)
Nam et rationibus Marciani, et sermone quem ille habuerat in ordine Lepcitanorum, operam suam Prisco ad turpissimum ministerium commodasse, stipulatusque de Marciano quinquaginta milia denariorum probabatur, ipse praeterea accepisse sestertia decem milia foedissimo quidem titulo, nomine unguentarii, qui titulus a vita hominis compti semper et pumicati non abhorrebat.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 23:3)
ut pueris olim dant crustula blandi doctores, elementa velint ut discere prima - sed tamen amoto quaeramus seria ludo:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse.20)
hic simul accepit patrimoni mille talenta, edicit, piscator uti, pomarius, auceps, unguentarius ac Tusci turba inpia vici, cum scurris fartor, cum Velabro omne macellum mane domum veniant.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 5:3)
sunt quorum ingenium nova tantum crustula promit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret. 1:1)
aut et unguentarios recipiam et cocos et ceteros voluptatibus nostris ingenia accommodantes sua.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 18:4)
Sic consolamur crustulo pueros, sic infantium fletum infuso lacte conpescimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 27:4)
Hoc conviviumst pro opibus nostris satis commodule nucibus, fabulis, ficulis, oleae interiplio, lupillo, comminuto crustulo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 5, scene 411)
Horatius ut pueris olim dant crustula blandi doctores, Iuvenalis nos colaphum incutimus lambenti crustula servo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 1153)
ipse in septimo "orbem fatalis crusti", Horatius "dant crustula blandi doctores", Iuvenalis "nos cola- phum incutimus lambenti crustula servo".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3604)

SEARCH

MENU NAVIGATION