라틴어 문장 검색

Traditur etiam hodie narratio quaedam faceta cercopithecum suum (ab aliquo ex suis cubiculariis, ut creditum est, impulsum) die quodam praecipuum ex diariis suis, tunc forte incuriose positum, in frustra innumera discerpsisse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 9:3)
Atque licet membra illa male impleta et veluti capsulae inanes sint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 202:4)
Scio uulgo persuasum quasi egresso post secretum sermonem Tiberio uox Augusti per cubicularios excepta sit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 21장 2:1)
nam quasi offensus deformitate ueterum aedificiorum et angustiis flexurisque uicorum, incendit urbem tam palam, ut plerique consulares cubicularios eius cum stuppa taedaque in praediis suis deprehensos non attigerint, et quaedam horrea circa domum Auream, quorum spatium maxime desiderabat, ut bellicis machinis labefacta atque inflammata sint, quod saxeo muro constructa erant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 38장 1:4)
saucium ac repugnantem adorti Clodianus cornicularius et Maximus Partheni libertus et Satur decurio cubiculariorum et quidam e gladiatorio ludo uulneribus septem contrucidarunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 17장 2:1)
huc una ex multis capsula me sequitur.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68a12)
nihil per cubicularium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 2 10:13)
iam reus factus dispensator et iudicium inter cubicularios actum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 53:19)
. . Manifestis matronacontumeliis verberata tandem ad ultionem decurrit vocatque cubicularios et me iubet catomidiari.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:3)
Nosti comptulos iuvenes, barba et coma nitidos, de capsula totos;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 2:3)
Aperit tum capsulam et tres fusos profert:
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 3:13)
nam per hoc, quod in Aquilonem solum patescit, habet diem, non habet solem, interiecto consistorio perangusto, ubi somnulentiae cubiculariorum dormitandi potius quam dormiendi locus est.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 13:2)
nec mora, adherentem lateri suo capsulam cum sanctorum reliquiis collo auulsam manibus conprehendit, eamque in conspectu omnium puellae oculis adplicauit, quos statim euacuatos tenebris lumen ueritatis impleuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVIII. 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION