라틴어 문장 검색

saucium ac repugnantem adorti Clodianus cornicularius et Maximus Partheni libertus et Satur decurio cubiculariorum et quidam e gladiatorio ludo uulneribus septem contrucidarunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 17장 2:1)
nihil per cubicularium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 2 10:13)
Neque me divitiae movent, quibus omnis Africanos et Laelios multi venalicii mercatoresque superarunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 70장 1:3)
immuta paululum, ut sit multi superarunt mercatores venaliciique, perierit tota res;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 70장 1:4)
Erat autem venalicium cum titulis pictum, et ipse Trimalchio capillatus caduceum tenebat Minervaque ducente Romam intrabat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 29:4)
iam reus factus dispensator et iudicium inter cubicularios actum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 53:19)
Aedifico domum, venalicia coemo iumenta;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 76:21)
. . Manifestis matronacontumeliis verberata tandem ad ultionem decurrit vocatque cubicularios et me iubet catomidiari.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:3)
neque me divitiae movent quibus Africanos et Laelios mulli venalicii mercatoresque superarunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 271:4)
immuta paululum ut sit 'multi superarunt venaliciique,' et insequentes deinceps periodos;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 271:5)
nam per hoc, quod in Aquilonem solum patescit, habet diem, non habet solem, interiecto consistorio perangusto, ubi somnulentiae cubiculariorum dormitandi potius quam dormiendi locus est.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 13:2)
ii magna inter se concordia et senatum sine ullius nota legerunt et portoria venalicium Capuae Puteolisque, item Castrum portorium, quo in loco nunc oppidum est, fruendum locarunt colonosque eo trecentos - is enim numerus finitus ab senatu erat - adscripserunt et sub Tifatis Capuae agrum vendiderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 66:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION