라틴어 문장 검색

Nec te collaudes nec te culpaveris ipse.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 132:1)
EtCato dixit, Que culpare soles, ea tu ne feceris ipse:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 15:8)
Scriptumest enim, "Feras, non culpes, que mutari non possunt."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 52:2)
Quæ culpare soles, ea tu ne feceris ipse:
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 18:1)
Priusquam igitur alium culpes, a vitiis similibus innocensesse cures;
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 21:3)
Ita fit, ut is assentatoribus patefaciat auressuas maxime, qui sibi assentetur et se maxime ipse delectet.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 118:10)
Culpandus non es, seddic mihi:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 38:10)
quem culpabo?
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 38:11)
quo variis assentandi figmentis in mollius vergente securitate, nihil metuens hostile deciperetur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 25:2)
His tot ac talibus prospero peractis eventu, in palatio Constanti quidam Iulianum culpantes, ut princeps ipse delectaretur, irrisive Victorinum ideo nominabant, quod verecunde referens quotiens imperaret, superatos indicabat saepe Germanos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 67:1)
Hac autem assentandi nimia foeditate, mercari complures nitebantur Eusebi favorem, cubiculi tunc praepositi, apud quem (si vere dici debeat) multa Constantius posuit, ante dicti magistri equitum salutem acriter impugnantis ratione bifaria, quod omnium solus nec opes eius augebat, ut ceteri, et domo sua non cederet Antiochiae, quam molestissime flagitabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 4장 3:1)
Ridebatur enim ut Cercops, homo brevis humeros extentans angustos et barbam prae se ferens hircinam, grandiaque incedens tamquam Oti frater et Ephialtis, quorum proceritatem Homerus in immensum extollit, itidemque victimarius pro sacricola dicebatur ad crebritatem hostiarum alludentibus multis, et culpabatur hinc opportune, cum ostentationis gratia, vehens licenter pro sacerdotibus sacra, stipatusque mulierculis laetabatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 14장 3:1)
Nec eorum culpari quisquam debuit, cum salutantes humum paene curvatis contingentibus membris, persaepe clamantem audirent, spiritus ferini latronem, nullum se invito reperiri posse insontem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 38:2)
Horum domus otiosi quidam garruli frequentant, variis assentandi figmentis, ad singula ulterioris fortunae verba plaudentes, parasitorum in comoediis facetias affectando.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 12:1)
Iam metitur linum, iam fiunt recia, iam uir Fallit aues, iam se conscia culpat auis.
(ANONYMUS NEVELETI, De hyrundine aues monente 22:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION