라틴어 문장 검색

Praecipueque ad id valet vel trifolii semen vel cuminum vel apium vel serpullum vel cytisus vel portulaca vel nepeta vel thymum vel hysopum vel satureia:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 16장20)
Si vero teretes sunt, qui pueros maxime exercent, et eadem dari possunt et quaedam leviora, ut contritum semen urticae aut brassicae aut cumini cum aqua, vel menta cum eadem vel absinthium decoctum vel hysopum ex aqua mulsa vel nasturcii semen cum aceto contritum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 24장10)
Si durities manet, mollire commode videtur solanum in lac demissum, deinde contritum, et cera alba atque medulla cervina cum irino, aut sebum taurinum vel caprinum cum rosa mixtum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장17)
porrum, rutam, cyminum, caepas, sinapi, vel omne acrum olus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장26)
Idem praestat cumini farina cum struthio et melle.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장15)
bdelli, Hammoniaci, iridis, sebi vitulini aut caprini a renibus, visci, singulorum P. IIII.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장31)
et in quo est sulpuris P. I, lapidis quem pyriten vocant P. IIII, cumini acetabulum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장70)
sebi caprini ex irino liquati P. XX.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장138)
Imponendum autem super vulnus stercus caprinum ex aceto coctum, aut ex eodem hordiacia farina, aut ruta vel nepeta cum sale contrita melle adiecto.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장74)
alcyonium, nitrum, cuminum, fici folia arida paribus portionibus contunduntur adiecto aceto.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장470)
Si conposita medicamenta non adsunt, felle caprino vel quam optimo melle satis commode aspritudo curatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장326)
— Sed hic laborantes inungui oportet sanie iocineris maxime hirquini, si minus, caprini, ubi id assum coquitur, excepta;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장385)
inponenda ex faba farina eo ex mulso cocta cum cumino contrito et ex melle cocto;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장93)
aut contritum cuminum cum cerato ex rosa facto;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장94)
Inponendum vero utrumlibet ex iis, quae cum cumino conponuntur supraque (A) posita sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장103)

SEARCH

MENU NAVIGATION