라틴어 문장 검색

Sensus excitat nepeta, thymum, satureia, hysopum, praecipueque puleium, ruta et cepe.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 32장2)
ac novissime rosa caput naresque implere, offerre etiam naribus rutam ex aceto contritam, movere sternumenta medicamentis in id efficacibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장43)
Medendi autem causa caput radendum, deinde posca fovendum est, in qua laurus aut ruta decocta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 20장21)
Altero die inponendum castoreum, aut ruta ex aceto contrita aut lauri bacae aut hedera cum rosa et aceto;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 20장22)
utilis in ieiunio potio est apsinthi vel hysopi vel rutae.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장12)
potui vero aqua mulsa, in qua hysopum aut ruta decocta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 13장25)
potionem autem hysopi . . . cum quo ficus arida sit incocta, aut aquam mulsam, in qua vel hysopum vel ruta decocta sit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 14장11)
Praecipueque ad id valet vel trifolii semen vel cuminum vel apium vel serpullum vel cytisus vel portulaca vel nepeta vel thymum vel hysopum vel satureia:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 16장20)
Si vero teretes sunt, qui pueros maxime exercent, et eadem dari possunt et quaedam leviora, ut contritum semen urticae aut brassicae aut cumini cum aqua, vel menta cum eadem vel absinthium decoctum vel hysopum ex aqua mulsa vel nasturcii semen cum aceto contritum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 24장10)
impositam super ventrem habere cum cerato rutam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장26)
Adiuvatque ruta contrita cum melle, vel ex cyprino ceratum, vel quodlibet calidum et umidum cataplasma naturalibus pube tenus impositum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장11)
sulpur, alumen, rutae semen.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 4장4)
ruta, porrum, lenticula, ervum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 5장10)
10 crustas vero has resolvit farina triticea cum ruta vel porro, aut lenticula, cui mellis aliquid adiectum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 10장1)
15 Molliunt aes combustum, terra Eretria, nitrum, papaveris lacrima, Hammoniacum, bdellion, cera, sebum, adeps, oleum, ficus arida, sesamum, sertula Campana, narcissi et radix et semen, rosae folia, coagulum, vitellus crudus, amarae nuces, medullae omnes, stibi, pix, coclea cocta, cicutae semen, plumbi recrementum ΣΚΩΡΊΑΝ ΜΟΛΎΒΔΟΥ Graeci vocant), panaces, cardamomum, galbanum, resina, uva taminia, styrax, iris, balsamum, sordes ex gymnasio, sulpur, buturum, ruta.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 15장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION