라틴어 문장 검색

Sed Platone parvulo dormiente in cunis, mel apes inseruerunt ejus labiis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 59:3)
VII. Alter quoque totidem erroribus involutus, tres in Deo proprietates, secundum quas tres distinguntur personae, tres essentias diversas ab ipsis personis, et ab ipsa divinitatis natura constituit, ut scilicet paternitas Dei, vel filiatio sive processio, res quaedam sint tam ab ipsis personis, quam ab ipso Deo diversae, qui etiam Dominum Jesum in corpore, more aliorum hominum crevisse denegat, et ejus longitudinis corpus in utero matris, vel in cunis exstitisse, cujus postmodum fuit in cruce.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 27:1)
Hoc igitur opus fastidire non audeant qui adhuc nutricum uagientes in cunis, inferioris discipline lactantur uberibus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:6)
Illic cervus et dama, pedum velocitate volatiles, vitam praeeundo lucrantes, subsequentium canum morsus defraudabant iniquos.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:162)
Nonne ea quae in puerilibus [0451C] cunis poeticae disciplinae discutiuntur, altiori distinctionis lima, senior philosophiae tractatus eliminat?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:4)
In hac fuga saevissima duo probi equites de populo Stephani Blesensis, dum viam maturarent a facie Turcorum insequentium, quidam cervus ex adverso de montanis clamore et tumultu Turcorum et Christianorum attonitus eis occurrit, impedimentum illis viae factus:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 42:9)
His auditis, velut cervus sagittatus in jecore haeret saucius.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 2:1)
Plerique etiam sagittis venenatis transfigunt cervos et hujusmodi velocia animalia, et postea resecta quadam parte membrorum, reliquo corpore ad cibum utuntur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 3:7)
Videtur enim lex quaedam vitae melioris hunc invenem a nobilibus cunis ad usque spiritum comitata supremum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 1장 4:1)
In quo loco greges cervorum plures inventi sunt, quorum alii confixi missilibus, alii ponderibus inlisi remorum, ad satietatem omnes paverunt;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 5:2)
Sicut aliquando dimicaturi Macedones cum Illyriis, regem adhuc infantem in cunis locavere post aciem, cuius metu ne traheretur captivus, adversos fortius oppresserunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 9장 3:2)
Ubi tamquam leo ob cervum amissum vel capream morsus vacuos concrepans tum cum hostium disiecta frangeret , in Macriani locum Bucinobantibus, quae contra Mogontiacum gens est Alamannica, regem Fraomarium ordinavit, quem paulo postea quoniam recens excursus eundem penitus vastaverat pagum, in Britannias translatum, potestate tribuni, Alamannorum praefecerat numero, multitudine viribusque ea tempestate florenti:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 4장 7:1)
Ceruus adest.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane carnem ferente 8:2)
ceruum rapiunt.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane carnem ferente 8:3)
Ceruus oui presente lupo sic intonat:
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo et oue et lupo 34:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION