라틴어 문장 검색

Ibi campi semper herbescunt, intersitis pomiferis locis:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 19:2)
"Dies a primis cunabulis huius urbis conditus crastinus advenit, quo die sol mortalium sanctissimum deum Risum hilaro atque gaudiali ritu propitiamus."
(아풀레이우스, 변신, 2권 23:5)
Quid quod arbores etiam, quae pomifera subole fecundae quaeque earum tantum umbra contentae steriles, austrinis laxatae flatibus, germine foliorum renidentes, clementi motu brachiorum dulces strepitus obsibilabant, magno- que procellarum sedato fragore ac turbido fluctuum tumore posito mare quietas alluvies temperabat, caelum autem nubilosa caligine disiecta nudo sudoque luminis proprii splendore candebat.
(아풀레이우스, 변신, 11권 7:5)
paeniteat te certe ibi natum, ubi huius linguae cunabula recalent.
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 2:9)
Etenim puero isti personare non contigit eum qui e cunabulis diu ante subreptus fuerat aut in prima infantia asportatus, verum adolescentulum talem qui usque ad aetatem decem fere annorum perpetuo in aula regia fuerat educatus, ubi oculi innumeri eum conspexissent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 2:5)
Rex prudentia adeo abundat, necnon amicis fidelibus in partibus exteris, ut iam ducem Perkinum etiam a cunabulis pernoverit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 9:18)
cunabula pensat;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:193)
Cunabula prima cruentis debita suppliciis;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:27)
exterret cunabula discolor infans.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:122)
cunabula prima puellae Danuvius veteresque Tomi.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae42)
Nec tua mortalis meruit cunabula nutrix.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae44)
cunabula parvis ipsa dedi, cum matris onus Lucina beatum solveret et magnos proferrent sidera partus.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:69)
cunabula fovit Oceanus;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:9)
inter cunabula consul proveheris, signas posito modo nomine fastos donaturque tibi, qui te produxerat, annus.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:87)
cognata potestas excepit Tyrio venerabile pignus in ostro lustravitque tuos aquilis victricibus ortus miles et in mediis cunabula praebuit hastis.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION