라틴어 문장 검색

qua maxime iniuria instinctus omnibus officiis Gnaeum Pompeium adsectatus est offensum patribus, quod Mithridate rege uicto cunctantius confirmarentur acta sua;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 19장 2:3)
qua tamen post multas adhortationes uix et cunctanter edita exiliuit Theogenes adorauitque eum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 12:3)
Hostiles motus nulla postea expeditione suscepta per legatos compescuit, ne per eos quidem nisi cunctanter et necessario.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 37장 4:1)
Praecesserat de eo fama saeuitiae simul atque auaritiae, quod ciuitates Hispaniarum Galliarumque, quae cunctantius sibi accesserant, grauioribus tributis, quasdam etiam murorum destructione punisset et praepositos procuratoresque supplicio capitis adfecisset cum coniugibus ac liberis;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 12장 1:1)
R. administratam, egitque aliquanto inciuilius et uiolentius, siquidem suspectissimum quemque sibi summissis qui per theatra et castra quasi consensu ad poenam deposcerent, haud cunctanter oppressit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 6장 1:4)
"Admonuit me patris mei mentio, quam timide et cunctanter, quae Cebalinus detulerat ad me, indicare debuerim."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 10장 2:81)
sed dum supervenientes contemptim et superbe quoque expectant, circumventi ab iis, qui occulti enaverant, eminus obruti telis sunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 13장 18:2)
Itaque contemptim et incaute, qui proximi steterant, incurrerunt:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 5장 8:1)
Et a Dioxippo contemptim militarem eludente ferociam accepta condicio est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 7장 21:1)
Primus statim impetus belli Bithyniam rapuit, Asia inde pari terrore correpta est, nec cunctanter ad regem ab urbibus nostris populisque descitum est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 6:1)
at claros homines voluerunt se atque potentes, ut fundamento stabili fortuna maneret et placidam possent opulenti degere vitam, ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem certantes iter infestum fecere viai, et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 38:8)
tum demum ac tunc quoque Lente cunctanterque veniunt, nec tamen permanent, sed ante finem recedunt, alii dissimulanter et furtim, alii simpliciter et libere.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 13 2:3)
pigre veniet et cunctanter.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 17:5)
Praeterea si non contemnit venientes extrinsecus causas et aliquid timet, cum fortiter eundum erit adversus tela, ignes, pro patria, legibus, libertate, cunctanter exibit et animo recedente.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 16:1)
tum haud cunctanter discidisse cotem ferunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 386:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION